Remains of the Twelve Tables



These are the extant fragments of the Laws of the Twelve Tables. There were originally only Ten Tables, but according to Cicero they were supplemented the next year with Tables 11 and 12. Some fragments cannot be firmly ascribed to one Table or another; they are given at the end. The primary ancient sources for the Tables are

There are others. In these texts, italics indicate text supplied by editors to emend corruptions; parentheses indicate suppletions of abbreviations; ipsissima uerba of the tables are given in bold face. Two Laws (VII 3 and Unplaced 8) are so far removed from the original Latin of the Twelve Tables that I have simply translated them into English; this is a convenience for the Greekless in the first case, and prevents misunderstanding of the faithfulness of the quotation in the second.

Tabula I

Fragmentum 1.

Si in ius uocat, ito. Ni it, antestamino. Igitur em capito.

Fragmentum 2.

Si caluitur pedemue struit, manum endo iacito.

Fragmentum 3.

Si morbus aeuitasue uitium escit, iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito.

Fragmentum 4.

Adsiduo uindex adsiduus esto. Proletario quis uolet uindex esto.

Fragmentum 5.

The text is highly corrupt, and the subject of numerous emendations:
Nexi mancipique cum p(opulo) R(omano) idem forcti sanatique ius esto.
so Schoell; or perhaps
Nexum mancipiumque forctis sanatisque idem esto.
so Muirhead; or perhaps
Nexi solutiue ac forti sanatique ius esto.
or perhaps
Nexi mancipique forti sanatique idem ius esto.
so Huschke; or perhaps
Nexo mancipatoque ac forti sanatique idem iuris esto.
so Hoffman.

Fragmentum 6.

Rem ubi pacunt, orato.

Fragmentum 7.

Citatio 1: Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coniciunto.
Citatio 2: Com peroranto ambo praesentes.

Fragmentum 8.

Post meridiem praesenti litem addicito.

Fragmentum 9.

Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.

Fragmentum 10.

This fragment is only the disiecta membra of the Tables, and only the words uades and subuades clearly come from Table I, which deals with legal procedure.
... proletarius ciuis ... proletarii ... adsidui ...sanates ... uades ... subuades ... uiginti quinque asses ... taliones ... lance et licio ...


Tabula II

Fragmentum 1.

... sacramenti actio ... de rebus mille aeris plurisue quingentis assibus; de minoris quinquaginta assibus sacramento ... si de libertate hominis controusersia erat ... quinquaginta assibus sacramento ...

Fragmentum 2: Lex ii.

This is the only law firmly attributed by our ancient source (Festus) as being a particular Law on a particular Table.
Citatio 1: Morbus sonticus aut status dies cum hoste...
Citatio 2: Si quid horum fuat uitium iudici arbitroue reoue, eo dies diffensus esto.

Fragmentum 3.

Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obuagulatum ito.


Tabula III

Fragmentum 1.

Fragments 1 through 4, and perhaps 5 and 6 also, appear to come from a single Law.
Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto.

Fragmentum 2.

Post deinde manus iniectio esto. In ius ducito.

Fragmentum 3.

Ni iudicatum facit, aut quis endo eo in iure uindicit, secum ducito. Uincito aut neruo aut compedibus. XV pondo ne minore, aut si uolet maiore uincito.

Fragmentum 4.

Si uolet suo uiuito. Ni suo uiuit libras farris endo dies dato; si uolet, plus dato.

Fragmentum 5.

... nisi pacti forent habebantur in uinculis dies sexaginta. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre uenum ibant ...

Fragmentum 6.

Tertiis nundinis partis secanto. Si plus minusue secuerunt, se fraude esto.

Fragmentum 7.

Aduersus hostem aeterna auctoritas esto.


Tabula IV

Fragmentum 1.

... cito necatus ... insignis ad deformitatem puer ...

Fragmentum 2.

Dionysius of Halicarnassus says that this fragment comes from Table IV.
Si pater filium ter uenumduit, filius a patre liber esto.

Fragmentum 3.

... suas res sibi habere iussit ... claues ademit ...

Fragmentum 4.

Citatio 1: ... in decem mensibus gigni hominem ...
Citatio 2: ... ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur ... post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem ...


Tabula V

Fragmentum 1.

... feminas etsi perfectae aetatis sint ... in tutela esse ... ,exceptis uirginibus Uestalibus, quas ... liberas esse ...

Fragmentum 2.

... mulieris quae in agnatorum tutela erat res mancipi usucapi non poterant praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent ...

Fragmentum 3.

Uti legassit super pecunia tutelaue suae rei, ita ius esto.
so Ulpian; but
Uti legassit quisque de suae rei, ita ius esto.
so Justinian; but
Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legassit, ita ius esto.
so Cicero

Fragmentum 4.

This fragment and the next for a single Law.
Si intestato moritur, cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto.

Fragmentum 5.

Si adgnatus nec escit, gentiles familiam habento.

Fragmentum 6.

Quibus testamento ... tutor datus non sit, iis ... agnati sunt tutores.

Fragmentum 7.

Citatio 1: Si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.
Citatio 2: ... ast ei custos nec escit ...
Citatio 3: ... prodigo interdicitur bonorum suorum administratio ... furiosum itemque prodigum, cui bonis interdictum est, in curatione ... esse agnatorum ...

Fragmentum 8.

... ciuis Romani liberti hereditatem ... patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit ... ex ea familia in eam familiam ...

Fragmentum 9.

Citatio 1: ... ea quae in nominibus sunt non recipiunt diuisionem cum ipso iure in portiones hereditarias ... diuisa sunt ...
Citatio 2: ... aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure diuisum ...

Fragmentum 10.

... actio familiae erciscundae ... coheredibus uolentibus a communione discedere ...


Tabula VI

Fragmentum 1.

Citatio 1: Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto.
Citatio 2: ... mancipatio ...
Citatio 3: Uenditae res ... et traditae non aliter emptori acquiruntur quam si is uenditori pretium soluerit, uel alio modo ei satisfecerit ueluti expromissore aut pignore dato.
Citatio 4: Note the siglum for "decem milia"
... liber esse iussus si ((I)) milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perueniet.
Citatio 5: ... emptio ...

Fragmentum 2.

... satis ... ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret ...

Fragmentum 3.

Citatio 1: ... usucapio mobilium rerum anno completur, fundi uero et aedium biennio ...
Citatio 2: ... usus auctoritas fundi ...

Fragmentum 4.

... ut siqua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo usum cuiusque anni interrumperet ...

Fragmentum 5.

Citatio 1: ... si in iure manum conserunt ...
Citatio 2: ... in iure cessio ...

Fragmentum 6.

... uindicias det secundum libertatem ...

Fragmentum 7.

Fragments 7 through 9 form a single Law.
Tignum iunctum aedibus uineaeue e compace ne soluito.

Fragmentum 8.

... in eum qui conuictus est iunxisse, in duplum ... actio ...

Fragmentum 9.

... quandoque sarpta, donec dempta erunt ...


Tabula VII

Fragmentum 1.

... usus capionem ... intra quinque pedes esse noluerunt ...

Fragmentum 2.

Citatio 1: ... ambitus ...
Citatio 2: ... sestertius pes ...

Fragmentum 3.

This law is based on a law of the Athenian Solon (translating the Greek):

If anyone erects a temporary wall next to another piece of property, it may not cross the property line; if it is a low wall, it must be one foot back; if a building, two feet; if he makes a trench or hole, he must leave a space equal to the depth; if a well, a fathom [i.e. six feet or two meters]. Plant olives and figs nine feet from the adjoining property; all other trees five feet.

Fragmentum 4.

Citatio 1: ... hortus ... heredium ...
Citatio 2: [The quote is highly corrupt] tuguria ...tione ...

Fragmentum 5.

Citatio 1: ... si iurgant ...
Citatio 2: ... tres arbitri fines regemus ...

Fragmentum 6.

... uiae latitudo ... in porrectum octo pedes ... in anfractum ... sedecim ...

Fragmentum 7.

Uiam muniunto. Ni sam delapidassint, qua uolet iumenta agito.

Fragmentum 8.

Citatio 1: ... si aqua pluuia nocet ...
Citatio 2: ... ad arbitro coerceri ...
Citatio 3: ... si per publicum locum riuus aquae ductus priuato nocebit, erit actio priuato ... ut noxa domino sarciatur ...

Fragmentum 9.

Citatio 1: ... XV pedes altius rami arboris circumcidantur ...
Citatio 2: ... si arbor ex uicini fundo uento inclinata in tuum fundum sit ... de adimenda ea ... agere

Fragmentum 10.

... ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere ...


Tabula VIII

Fragmentum 1.

Citatio 1: ... si quis occentauisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri ...
Citatio 2: ... ut fustibus feriretur ...
Citatio 3: ... qui malum carmen incantassit ...

Fragmentum 2.

Fragments 2 through 4 form a single Law.
Si membrum rupsit, ni cum eo pacit, talio esto.

Fragmentum 3.

Manu fustiue si os fregit ... libero CCC, si seruo CL poenam subito.

Fragmentum 4.

Si iniuriam faxsit, XXV poenae sunto.

Fragmentum 5.

... rupsit ...

Fragmentum 6.

Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ... aut dari id quod nocuit ... aut aestimationem noxiae offerri.

Fragmentum 7.

... pastu pecoris ...

Fragmentum 8.

Citatio 1: ... qui fruges excantassit ...
Citatio 2: ... neue alienam segetem pellexeris ...

Fragmentum 9.

Frugem ... aratro quaesitam furtim noctu pauisse ac secuisse puberi ... suspensum ... Cereri necari ... impubem ... arbitratu uerberari noxiamue duplione decidi.

Fragmentum 10.

Qui aedes aceruumue frumenti iuxta domum positum combusserit, uinctus uerberatus igni necari iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit; si uero casu id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit leuius castigatur.

Fragmentum 11.

... arborum ... ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris XXV.

Fragmentum 12.

Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto.

Fragmentum 13.

Furem ... luci occidi uetant ... nisi se telo defendit ... etiamsi cum telo uenerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides. Quod si repugnat, endo plorato.

Fragmentum 14.

Ex ceteris ... manifestis furibus liberos uerberari addicique ... ei cui furtum factum est, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; seruos ... furti manifesti prensos uerberibus adfici et e saxo praecipitari; .. pueros impuberes ... arbitratu uerberari ... noxiamque ab his factam sarciri.

Fragmentum 15.

Citatio 1: ... quaestio ... lance et licio ...
Citatio 2: Ea ... furta quae per lancem liciumque concepta essent ...
Citatio 3: Concepti et oblati .... poena ... tripli est ...

Fragmentum 16.

Si adorat furto, quod nec manifestum erit, duplione damnum decidito.

Fragmentum 17.

... furtiuam ... usu capi prohibet ....

Fragmentum 18.

Citatio 1: ... ne quis unciario fenore amplius exerceret ...
Citatio 2: ... condemnari feneratorem quadrupli ...

Fragmentum 19.

... ex causa depositi ... in duplum actio

Fragmentum 20.

Citatio 1: ... tutoribus et curatoribus ... suspecti crimen ...
Citatio 2: ... actione ... aduersus tutores in duplum ...

Fragmentum 21.

Patronus si clienti fraudem faxit, sacer esto.

Fragmentum 22.

Qui se sierit testarier libripensue fuerit, ni testmonium fariatur, improbus intestabilisque esto.

Fragmentum 23.

... de testimoniis falsis poena ... qui falsum testimonium dixisse conuictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur ...

Fragmentum 24.

Citatio 1: Si telum manu fugit magis quam iecit ....
Citatio 2: ... aries subicitur ... si telum manu fugit magis quam iecit ...

Fragmentum 25.

... uenenum ... malum ...

Fragmentum 26.

... ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret ...

Fragmentum 27.

... sodales ... his ... potestatem facit ... pactionem quam uelint sibi ferre dum ne quid ex publica lege corrumpant ...


Tabula IX

Fragmentum 1.

Priuilegia ne irrogato.

Fragmentum 2.

De capite ciuis nisi per maximum comitiatum ollosque quos in partibus populi locassint ne ferunto.

Fragmentum 3.

... iudicem arbitrumue iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse conuictus est, capite poenitur ...

Fragmentum 4.

... quaestores parricidii ...

Fragmentum 5.

... eum qui hostem concitauerit quiue ciuem hosti tradiderit capite puniri ...

Fragmentum 6.

... interfici ... indemnatum quemcumque hominem ... uetuerunt ...


Tabula X

Fragmentum 1.

Hominem mortuum ... in urbe ne sepelito neue urito.

Fragmentum 2.

Fragments 2 through 6 form a single Law.
Hoc plus ne facito. Rogum ascea ne polito.

Fragmentum 3.

... tribus riciniis et tunicla purpurea et decem tibicinibus ...

Fragmentum 4.

Mulieres genas ne radunto, neue lessum funeris ergo habento.

Fragmentum 5.

Citatio 1: Homini mortua ne ossa legito quo post funus faciat.
Citatio 2: ... excipit bellicam peregrinamque mortem ...

Fragmentum 6.

Citatio 1: ... seruilis unctura tollitur omnisque circumpotatio ... ne sumptuosa respersio ...
Citatio 2: ... ne murrata potio ...
Citatio 3: ... ne longae coronae ... ne acerrae ...

Fragmentum 7.

Citatio 1: ... qui coronam parit ipse pecuniaue eius uirtutiue ergo arduitur ei ...
Citatio 2: ... et eius parenti sine fraude ...

Fragmentum 8.

Fragments 8 through 11 form a single Law.
Citatio 1: ... ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur id quoque ne fieret...
Citatio 2: ... neue aurum addito ...

Fragmentum 9.

At cui auro dentes uincti escunt, ast im cum illo sepeliet uretue, se fraude esto.

Fragmentum 10.

... rogum bustumue nouum uetat propius LX pedes adigi aedes alienas inuito domino ...

Fragmentum 11.

... forum ... bustumue usu capi uetat ...


Tabula XI

Fragmentum 1.

... conubia ... ut ne plebei cum patribus essent ...

Fragmentum 2.

... de intercalando ...

Fragmentum 3.

... fastos ... dies agendi ...


Tabula XII

Fragmentum 1.

... aduersus eum qui hostiam emisset nec pretium redderet; item aduersus eum qui mercedem non redderet pro eo iumento quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem ... impenderet ...

Fragmentum 2.

Citatio 1: ... sciente domino ... serui nomine actio est noxalis ... ... si seruus furtum faxsit noxiamue noxit ...
Citatio 2: ... ex maleficiis filiorum familias seruorumque ... noxales actiones proditae sunt, ut liceret patri dominoue aut litis aestimationem sufferre, aut noxae dedere ...

Fragmentum 3.

Si uindiciam falsam tulit, si uelit is praetor arbitros tris dato; eorum arbitrio ... fructus duplione damnum decidito.

Fragmentum 4.

... rem de qua controuersia est prohibemur in sacrum dedicare; alioquin dupli poenam patimur ...

Fragmentum 5.

... ut quodcumque postremum populus iussisset id ius ratumque esset ...


Tabula Incerta

Fragmentum 1.

... nancitor ...

Fragmentum 2.

... quandoc ...

Fragmentum 3.

... sub uos placo ... transque dato ... endoque plorato ...

Fragmentum 3a.

... duicensus ...

Fragmentum 4.

... dolo malo ..

Fragmentum 5.

... ab omni iudicio poenaque prouocari licere ...

Fragmentum 6.

... iureiurando ...

Fragmentum 6a.

... damnum, uincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem ...

Fragmentum 7.

... sol ortus ...

Fragmentum 8.

By a double negative the Law of the Twelve Tables permits rather than prohibits.

Fragmentum 9.

... detestatum ...

Fragmentum 10.

... de preaescriptione tricennii ...

Fragmentum 11.

... asses, dupondii, semisses ... quadrantes ...
Return to Bellum Catilinae Home Page