Apicii De re coquinaria

This is a work in progress. I believe the Latin text to be in the public domain, and make no claim of copyright to it. You may make any fair use of this text.

You should note that although the text is complete, work on it is continuing. This is not intended to be a substitute for such learned texts as those by Jacques André (Klincksieck) and Mary Ella Milham (Teubner). I strongly advise the serious student to consult those two editions.

Notes will follow, and they will be protected by US and international copyright law.


Conditum paradoxum
{1} Conditi paradoxi compositio: mellis pondo XV in aeneum uas mittuntur, praemissis uini sextariis duobus, ut in coctura mellis uinum decoquas. quod igni lento et aridis lignis calefactum, commotum ferula dum coquitur, si efferuere coeperit, uini rore compescitur, praeter quod subtracto igni in se redit. cum perfrixerit, rursus accenditur. hoc secundo ac tertio fiet, ac tum demum remotum a foco postridie despumatur. tum piperis uncias IV iam triti, mastichis scrupulos III, folii et croci drachmae singulae, dactylorum ossibus torridis quinque, isdemque dactylis uino mollitis, intercedente prius suffusione uini de suo modo ac numero, ut tritura lenis habeatur. his omnibus paratis supermittis uini lenis sextaria XVIII. carbones perfecto aderunt.

Conditum melizomum uiatorium
{2} Conditum melizomum perpetuum, quod subministratur per uiam peregrinanti: piper tritum cum melle despumato in cupellam mittis conditi loco, et ad momentum quantum sit bibendum, tantum aut mellis proferas aut uini misceas sed, si uas erit, nonnihil uini melizomo mittas, adiciendum propter mellis exitum solutiorem.

Absinthium Romanum
This recipe is toxic, and should never be prepared.
{3} Absinthium Romanum sic facies: conditi Camerini praeceptis utique pro absinthio cessante, in cuius uicem absinthi Pontici purgati terendique unciam, Thebaicam dabis, mastichis, folii III, costi scrupulos senos, croci scrupulos III, uini eius modi sextarios XVIII. carbones amaritudo non exigit.

{4} Rosatum sic facies: folia rosarum, albo sublato, lino inseris ut sutilis facias et uino quam plurimas infundes, ut septem diebus in uino sint. post septem dies rosam de uino tollis, et alias sutiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in uino requiescant, et rosam eximis. similiter et tertio facies, et rosam eximis et uinum colas et, cum ad bibendum uoles uti, addito melle rosatum conficies. sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas.

{5} Similiter ut supra, et de uiola uiolacium facies, et eodem modo melle temperabis.

{6} Rosatum sine rosa sic facies: Folia citri uiridia in sportella palmea in dolium musti mittes antequam ferueat, et post quadraginta dies exime. cum necesse fuerit, mel addes et pro rosato utere.

{7} Oleum Liburnicum sic facies: In oleo Spano mittes helenium et cyperi et folia lauri non uetusta, tunsa omnia et cribellata, ad leuissimum puluerem redacta, et sales frictos et tritos, et per triduum uel plus promisce diligenter. post haec aliquanto tempore patere requiescere, et Liburnicum omnes putabunt.

{8} Uinum ex atro candidum facies: Lomentum ex faba factum uel ouorum trium alborem in lagonam mittis et diutissime agitas. alia die erit candidum. et cineres uitis albae idem faciunt.

De liquamine emendando
{9} Liquamen si odorem malum fecerit, uas inane inuersum fumiga lauro et cupresso, et in hoc liquamen infunde ante uentilatum.

{10} Si salsum fuerit, mellis sextarium mittes et moues spicas, et emendasti. sed et mustum recens idem praestat.

{11} Ut carnes sine sale quouis tempore recentes sint, carnes recentes quales uolueris melle tegantur, sed uas pendeat et quando uolueris utere. hoc hieme melius fit, aestate paucis diebus durabit. et in carne cocta itidem facies.

{12} Callum porcinum uel bubulum et ungellae coctae ut diu durent, in sinapi ex aceto, sale, melle facta mittis ut tegantur et quando uolueris utere. miraberis.

Ut carnem salsam dulcem facias
{13} Carnem salsam dulcem facies, si prius in lacte coquas et postea in aqua.

{14} Ut pisces fricti diu durent, eodem momento quo friguntur et leuantur, ab aceto calido perfunduntur.

Ostrea ut diu durent
{15} Uas ab aceto, aut ex aceto uasculum picatum, laua et ostrea compone.

Ut uncia laseris toto tempore utaris
{16} Laser in spatiosum doliolum uitreum mittis et nucleos pineos ut puta uiginti, cumque utendum fuerit lasere, nucleos conteres, et in cibis miraberis sapores. et tantum numero nucleoram doliolo reserentur.

Ut dulcia melle diu durent
{17} Accipies quod Graeci dicunt et facies farinam et admisces cum melle eo tempore quo dulcia facturus es.

Ut mel malum bonum facias
{18} Mel malum bonum facies ad uendendum, unam partem mali et duas boni si simul miscueris.

Mel corruptum ut probes
{19} Inlunium infundes in melle et incende. si incorruptum est, lucet.

Uuae ut diu seruentur
{20} Accipies uuas de uite inlaesas, et aquam pluuialem ad tertias decoques, et mittis in uas in quo et uuas mittis. uas picari et gypsari facies, et in locum frigidum, ubi sol accessum non habet, reponi facies, et quando uolueris uuas uirides inuenies. et ipsam aquam pro hydromelli aegris dabis. et si in hordeo obruas, inlaesas inuenies.

Ut mala et mala granata diu durent
{21} In calidam feruentem merge, et statim leua et suspende.

Ut mala Cydonia diu seruentur
{22} Eligis mala sine uitio cum ramulis et foliis, et condes in uas, et suffundes mel et defritum, et diu seruabis.

Ficum recentem, mala, pruna, pira, cerasia ut diu serues
{23} Omnia cum petiolis diligenter legito et in melle ponito, ne se contingent.

Citria ut diu durent
{24} In uas citrium mitte, gypsa, suspende.

Mora ut diu durent
{25} Ex moris sucum facito, et cum sapa misce, et in uitreo uase cum mora mitte; custodies multo tempore.

Holera ut diu seruentur
{26} Holera electa non satis matura in uas picatum repone.

Rapae ut diu seruentur
{27} Ante accuratas et compositas asperges myrtae bacis cum melle et aceto.

{28} Aliter: Sinape tempera melle, aceto, sale et super compositas rapas infundes.

Tubera ut diu seruentur
{29} Tubera (quae aquae non uexauerint) componis in uas alternis, alternis scobem siccam mittis, et gypsas, et loco frigido pones.

Duracina Persica ut diu durent
{30} Eligito optima et mitte in muriam. postera die exime, et spongiabis diligenter, et collocabis in uas. fundes salem, acetum, satureiam.

Sales conditos ad multa
{31} Sales conditos ad digestionem, ad uentrem mouendum, et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suauissimi ultra quam speras. sales communes frictos libram I, sales ammonicos frictos libras II, piperis albi uncias III, gingiber uncias II, unciam I semis, thymi unciam I semis, apii seminis unciam I semis (si apii semen mittere nolueris, petroselini mittis uncias III), origani uncias III, erucae semen unciam I semis, piperis nigri uncias III, croci unciam I, hysopi Cretici uncias II, folium uncias II, petroselinum uncias II, anethi uncias II.

Oliuas uirides seruare ut quouis tempore oleum facias
{32} Oliuas de arbore sublatas in illud mittis, et erunt tales quouis tempore quasi mox de arbore demptae. de quibus, si uolueris, oleum uiridem facies.

Cuminatum in ostrea et conchylia
{33} Piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, folium, malabathrum, cuminum plusculum, mel, acetum et liquamen.

{34} Aliter: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen.

Laseratum
{35} Laser Cyrenaicum uel Parthicum tepida dissoluis cum aceto, liquamine temperatum.

{36} Uel piper, petroselinum, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum, liquamen.

{37} Aliter: piper, careum, anethum, petroselinum, mentam siccam, silphi, folium, malabathrum, spicam Indicam, costum modicum, mel, acetum, liquamen.

Oenogarum in tubera
{38} Piper, ligusticum, coriandrum, rutam, liquamen, mel et oleum modice.

{39} Aliter: thymum, satureiam, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum.

Oxyporum
{40} Cumini uncias II, gingiberis unciam I, rutae uiridis unciam I, nitri scrupulos VI, dactylorum pinguium scrupulos XII, piperis unciam I, mellis uncias IX. cuminum Aethiopicum aut Syriacum aut Libycum aceto infundes, sicca et sic tundes. postea melle comprehendis. cum necesse fuerit, oxygaro uteris.

Hypotrimma
{41} Piper, ligusticum, mentam aridam, nucleos pineos, uuam passam, caryotam, caseum dulcem, mel, acetum, liquamen, uinum, oleum, defritum aut caroenum.

Oxygarum digestibilem
{42} Piperis semunciam, silis Gallici scrupulos III, cardamomi scrupulos VI, cumini scrupulos VI, folli scrupulum I, mentam siccam scrupulos VI, tunsa cribrataque melle colligis. cum opus fuerit, liquamen et acetum addis.

{43} Aliter: piperis unciam I, petroselinum, carei, ligustici uncias singulas. melle colliguntur. cum opus fuerit, liquamen et acetum addes.

{44} Moretaria
Mentam, rutam, coriandrum, feniculum, omnia uiridia, ligusticum, piper, mel, liquamen. si opus fuerit, acetum addes.


Isicia
{45} Isicia fiunt marina de cammaris et astacis, de lolligine, de sepia, de locusta. isicium condies pipere, ligustico, cumino, laseris radice.

{46} Isicia de lolligine: sublatis crinibus in fulmento tundes, sicuti adsolet. pulpa et in mortario et in liquamine diligenter fricatur, et exinde isicia plassantur.

{47} Isicia de scillis de cammaris amplis: cammari uel scillae de testa sua eximuntur, et in mortario teruntur cum pipere et liquamine optimo. pulpae isicia plassantur.

{48} Omentata ita fiunt: assas iecur porcinum et eneruas. ante tamen teres piper, rutam, liquamen. et sic superinmittis iecur et teres et misces, sicut pulpa omentata et singula inuoluuntur folia lauri, et ad fumum suspenduntur quamdiu uoles. cum manducare uolueris, tolles de fumo et denuo assas.

{49} Isicium: adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes liquamen, adicies cerebella cocta, teres diligenter, ne astulas habeat. adicies oua quinque et dissolues diligenter, ut unum corpus efficias. liquamine temperas et in patella aenea exinanies, coques. cum coctum fuerit, uersas in tabula munda; tessellas concides. adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis. in se commisces in caccabum facies ut ferueat. cum ferbuerit, tractum confringes, obligas, coagitabis, et exinanies in boletari. piper asperges et appones.

{50} Isicia ex sphondylis: elixatos sphondylos conteres et neruos eorum eximes, deinde cum eis alicam elixatam. oua conteres pipere. in omento assabis, oenogaro perfundes, et pro isiciis inferes.

{51} Isicia omentata: pulpam concisam teres cum medulla siligenei in uino infusi. piper, liquamen, si uelis, et bacam myrtam extenteratam simul conteres. pusilla isicia formabis, intus nucleis et pipere positis. inuoluta omento subassabis cum caroeno.

Hydrogarum et apothermum et amulatum
{52} Isicia plena: accipies adipes Fasiani recentes, praeduras et facis ex eo tessellas. cum pipere, liquamine, caroeno in isicio includes, ex hydrogaro coques et inferes.

{53} Hydrogarata isicia sic facies: teres piper, ligusticum, pyrethrum minimum, suffundes liquamen. temperas aquam cisterninam, dum inducet, exinanies in caccabo, et tum isicia ad uaporem ignis pones, ut caleat, et sic sorbendum inferes.

{54} In isiciato pullo: olei floris libram I, liquaminis quartarium, piperis semunciam.

{55} Aliter de pullo: piperis grana XXXI conteres, mittis liquaminis optimi calicem, caroeni tantundem, aquae undecim mittes, et ad uaporem ignis pones.

{56} Isicium simplex: ad unum liquaminis acetabulum aquae septem mittes, modicum apii uiridis, triti piperis cochleare. isiciola incoques, et sic ad uentrem soluendum dabis. hydrogaro faeces conditi addes.

{57} Isicia de pauo primum locum habent ita si fricta fuerint ut callum uincant. item secundum locum habent de Fasianis, item tertium locum habent de cuniculis, item quartum locum habent de pullis, item quintum locum habent de porcello tenero.

{58} Isicia amulata a balineo sic facies: teres piper, ligusticum, origanum, modicum silphi, gingiber minimum, mellis modicum, liquamine temperabis; misces; adicies super isicia; facies ut ferueat. cum bene bulliuerit, amulo obligas spisso, et sorbendum inferes.

{59} Amulatum aliter: piper teres pridie infusum, cui subinde liquamen suffundes ita ut bene tritum ac lutulentum facias piperatum. cui defritum admisces, quod fit de cotoniis, quod sole torrente in mellis substantiam cogitur. quod si non fuerit, uel caricarum defritum mittes, quod Romani "colorem" uocant. ac deinceps amulum infusum adicies uel oryzae sucum et lento igni feruere facias.

{60} Amulatum aliter: ossucla de pullis expromas. deinde mittis in caccabum porros, anethum, salem. cum cocta fuerint, addes piper, apii semen, deinde oryzam infusam teres, addes liquamen et passum uel defritum, omnia misces et cum isiciis inferes.

{61} Apothermum sic facies: alicam elixa cum nucleis et amygdalis depilatis et in aqua infusis et lotis ex creta argentaria, ut ad candorem pariter perducantur. cui admiscebis uuam passam, caroenum uel passum. desuper confractum asparges et in boletari inferes.

Uuluulae, botella
{62} Uuluulae isiciatae sic fiunt: piper tritum et cuminum, capita porrorum breuia duo ad molle purgata, rutam, liquamen; admiscentur pulpae bene tunsae et fricatae. denuo ipso subtrito ita ut commisceri possit, mittantur piperis grana et nuclei, et calcabis in materia bene lota. et sic coquuntur ex aqua, oleo, liquamine, fasciculo porrorum et anetho.

{63} Botellum sic facies: sex oui uitellis coctis, nucleis pineis concisis, cepam, porrum concisum, ius crudum misces, piper minutum, et sic intestinum farcies. adicies liquamen et uinum, et sic coques.

Lucanicae
{64} Lucanicas similiter ut supra scriptum est. teritur piper, cuminum, satureia, ruta, petroselinum, condimentum, bacae lauri, liquamen, et admiscetur pulpa bene tunsa, ita ut denuo bene cum ipso subtrito fricetur. cum liquamine admixto, pipere integro et abundanti pinguedine et nucleis inicies in intestinum perquam tenuatim perductum, et sic ad fumum suspenditur.

Farcimina
{65} Oua et cerebella teres, nucleos pineos, piper, liquamen, laser modicum, et his intestinum implebis. elixas, postea assas et inferes.

{66} Aliter: coctam alicam et tritam cum pulpa concisa et trita una cum pipere et liquamine et nucleis. farcies intestinum et elixabis, deinde cum sale assabis et cum siniapi inferes, uel sic concisum in disco.

{67} Aliter: alicam purgas et cum liquamine intestini et albamine porri concisi minutatim simul elixas. elixa tolles, pinguedinem concides et copadia pulpae, in se omnia commisces. teres piper, ligusticum, oua tria, haec omnia in mortario permisces cum nucleis et piper integro. liquamen suffundes, intestina imples, elixas et subassas, uel elixa tantum appones.

{68} Aliter circellos isiciatos: reples intestinum impensam isicii et circellum facies rotundum, fumas. cum miniauerit, subassas, exomas, oenogaro Fasiani perfundes, sed cuminum addes.


De holeribus
{69} Ut omne holus smaragdinum fiat: omne holus smaragdinum fit, si cum nitro coquatur.

Pulmentarium ad uentrem
{70} Betas minutas et porros requietos elixabis, in patina compones. teres piper, cuminum, suffundes liquamen, passum, ut quaedam dulcedo sit. facias ut ferueat. cum ferbuerit, inferes.

{71} Similiter: polypodium in tepidam mittes. ubi mollierit rades et minutum cum pipere et cuminum tritum in patinam feruentem mittes et uteris.

{72} Aliter ad uentrem: facies betaciorum fasces. deterges, ne laues. in eorum medium nitrum asparges et adligas singulos fasces. mittes in aquam. cum coxeris, condies patinam, cum eadem passum uel caroenum et cuminum et piper asparges et oleum modicum. ubi ferbuerit, polypodium et frusta nucum cum liquamine teres. feruentem patinam fundes, cooperies. statim depones ut uteris.

Aliter betacios Uarronis
{73} Uarro: betacios, sed nigros, quorum detersas radices et mulso decoctas cum sale modico et oleo uel sale, aqua et oleo in se coctas iusculum facere et potari, melius etiam si in eo pullus sit decoctus.

{74} Aliter ad uentrem: apios uirides cum suis radicibus lauabis et siccabis ad solem. deinde albam et capita porrorum simul elixabis in caccabo nouo, ita ut aqua ad tertias deferueat. postea teres piper, liquamen et aliquantum mellis umore temperabis, et aquam apiorum decoctorum colabis in mortario, et superfundes porris. cum simul ferbuerit appones et, si libitum fuerit, apios adicies.

Aspharagos
{75} Aspharagos siccabis, rursum in calidam summittas, callosiores reddes.

Cucurbitas
{76} Gustum de cucurbitis: cucurbitas coctas expressas in patinam compones. adicies in mortarium piper, cuminum, silphi modice, rutam modicum, liquamine et aceto temperabis. mittes defritum modicum ut coloretur. ius exinanies in patinam. cum ferbuerint iterum ac tertio, depones et piper minutum asparges.

{77} Aliter cucurbitas iure colocasioram: cucurbitas coques ex aqua in modum colocasiorum. teres piper, cuminum, rutam, suffundes acetum, liquamen, temperabis in caccabum, cui adicies oleum modicum et eas cucurbitas incisas, expressas in ius mittes ut ferueant. amulo obligas, piper asparges et inferes.

{78} Cucurbitas more Alexandrino: elixatas cucurbitas exprimis, sale asparges, in patina compones. teres piper, cuminum, coriandri semen, mentam uiridem, laseris radicem. suffundes acetum. adicies caryotam, nucleum, teres. melle, aceto, liquamine, defrito et oleo temperabis, et cucurbitas perfundes. cum ferbuerint, piper asparges et inferes.

{79} Aliter cucurbitas elixatas: ex liquamine, oleo, mero.

{80} Aliter cucurbitas frictas: oenogaro simplici et pipere.

{81} Aliter cucurbitas elixatas et frictas: in patina compones, cuminatum superfundes, modico oleo super adiecto. feruere facies et inferes.

{82} Aliter cucurbitas frictas tritas: piper, ligusticum, cuminum, origanum, cepam, uinum, liquamen et oleum. amulo obligabis in patina et inferes.

{83} Aliter cucurbitas cum gallina: duracina, tubera, piper, careum cuminum, silphi, condimenta uiridia, mentam, apium, coriandrum, puleium, caryotam, mel, uinum, liquamen, oleum et acetum.

Citrium
{84} Sil montanum, silphi, mentam siccam, acetum, liquamen.

Cucumeres
{85} Cucumeres rasos, siue ex liquamine siue ex oenogaro, sine ructu et grauitudine teneriores senties.

{86} Aliter cucumeres rasos: elixabis cum cerebellis elixis, cumino et melle modico, apii semine, liquamine et oleo. ouis obligabis, piper asparges et inferes.

{87} Aliter cucumeres: piper, puleium, mel uel passum, liquamen et acetum. interdum et silphi accedit.

{88} Pepones et melones: Piper, puleium, mel uel passum, liquamen, acetum. interdum et silphi accedit.

Maluas
{89} Maluas minores elaeogaro ex liquamine, oleo, aceto.

{90} Maluas maiores in oenogaro, piper, liquamine, caroeno uel passo.

Cymas et coliculos
{91} Cymas: cuminum, salem, uinum uetus, oleum. Si uoles, addes piper et ligusticum, mentam, rutam, coriandrum, folia coliculorum, liquamen, uinum, oleum.

{92} Aliter: coliculos elixatos mediabis, summa foliarum teres cum coriandro, cepa, cumino, pipere, passo uel caroeno et oleo modico.

{93} Aliter: coliculi elixati in patina compositi condiuntur liquamine, oleo, mero, cumino. piper asparges, porrum, cuminum, coriandrum uiridem super concides.

{94} Aliter: coliculi conditi, ut supra, cum elixis porris coquantur.

{95} Aliter: coliculos condies ut supra, admisces oliuas uirides et simul ferueant.

{96} Aliter: coliculis conditis ut supra superfundes alicam elixam cum nucleis et uua passa. piper asparges.

Porros
{97} Porros maturos fieri: pugnum salis, aquam et oleum: mixtum facies et ibi coques et eximes. cum oleo, liquamine, mero et inferes.

{98} Aliter porros: opertos foliis coliculorum et in prunis coques ut supra, et inferes.

{99} Aliter porros: in aqua coctos ut supra, et inferes.

{100} Aliter porros: si in aqua elixati erunt, fabae nondum conditae plurimum admisce conditurae, in qua eos manducaturus es.

Betas
{101} Concides porrum, coriandrum, cuminum, uuam passam, farinam et omnia in medullam mittes. ligabis et ita inferes ex liquamine, oleo et aceto.

{102} Aliter betas elixas: ex sinapi, oleo modico et aceto bene inferuntur.

Holisera
{103} Holisera in fasciculum redacta a manu ex liquamine, oleo et mero bene inferuntur, uel cum piscibus assis.

Rapas siue napos
{104} Rapas siue napos elixatos exprimes, deinde teres cuminum plurimum, rutam minus, laser Parthicum, mel, acetum, liquamen, defritum et oleum modice. feruere facies et inferes.

{105} Aliter rapas siue napos: elixas, inferes. oleum superinstillabis. si uoles, acetum adde.

Raphanos
{106} Raphanos cum piperato, ita ut piper cum liquamine teras.

Holus molle
{107} Holus molle ex holisatro: coctum ex aqua nitrata expressum concides minutum et teres piper, ligusticum, satureiam siccam cum cepa sicca, liquamen, oleum et uinum.

{108} Aliter holus molle: apium coques ex aqua nitrata, exprimes et concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, origanum, cepam, uinum, liquamen et oleum. coques in pultario, et sic apium commisces.

{109} Aliter holus molle ex foliis lactucarum cum cepis: coques ex aqua nitrata, expressa concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, apii semen, mentam siccam, cepam, liquamen, oleum et uinum.

This recipe is toxic, and should never be prepared.
{110} Aliter holus molle: ne arescat, summa quaeque amputantur et purgamenta et caules madefactos in aqua absinthi contegito.

Herbae rusticae
{111} Liquamine, oleo, aceto a manu uel in patina pipere, cumino, bacis lentisci.

Urticae
{112} Urticam feminam, sole in ariete posito, aduersus aegritudinem sumes, si uoles.

Intubae et lactucae
{113} Intuba ex liquamine et oleo modico mero cepa concisa.

{114} Pro lactucis uero hieme intuba ex embammate uel melle et aceto acri.

{115} Lactucas cum oxyporio et aceto et modico liquamine.

{116} Ad digestionem et inflationem et ne lactucae laedant: cuminum uncias III, gingiberis unciam I, rutae uiridis unciam I, dactyloram pinguium scrupulos XII, piperis unciam I, mellis uncias IX, cuminum aut Aethiopicum aut Syriacum aut Libycum. tundes cuminum et postea infundes in aceto. cum siccauerit, postea melle omnia comprehendes. cum necesse fuerit, dimidium cochlearum aceto et liquamine modico misces aut post cenam dimidium cochlearem accipies.

Cardui
{117} Carduos liquamine, oleo et ouis concisis.

{118} Aliter carduos: rutam, mentam, coriandram, feniculum, omnia uiridia teres. addes piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum.

{119} Aliter carduos elixos: piper, cuminum, liquamen et oleum.

Sphondyli
{120} Sphondyli fricti ex oenogaro simplici.

{121} Aliter: sphondyli elixi ex sale, oleo, mero, coriandro uiridi conciso et pipere integro.

{122} Aliter: sphondylos elixos perfundes amulato infra scripto.

{123} Apii semen, rutam, mel, piper teres, passum, liquamen et oleum modice. amulo obligas, piper asparges et inferes.

{124} Aliter sphondylos: teres cuminum, rutam, liquamen, caroenum modice, oleum, coriandrum uiridem et porrum, et sphondylos inferes pro salso.

{125} Aliter: sphondylos elixatos praedurabis, mittes in caccabum oleum, liquamen, piper. passum colorabis et obligas.

{126} Aliter: sphondylos oleum liquamen complebis, uel oleo et sale assabis. piper asparges et inferes.

{127} Aliter: sphondylos elixatos conteres et neruos eorum eximes. deinde cum eis alicam elixatam et oua conteres liquamen, piper. isicia ex his facies cum nucleis et pipere. in omento assabis, oenogaro continges et pro isiciis inferes.

Caroetae seu pastinacae
{128} Caroetae frictae oenogaro inferuntur.

{129} Aliter caroetas: sale, oleo puro et aceto.

{130} Aliter: caroetas elixatas concisas in cuminato oleo modico. coques et inferes. cuminatum coliculorum facies.


Salacattabia
{131} Salacattabia: piper, mentam, apium, puleium aridum, caseum, nucleos pineos, mel, acetum, liquamen, ouorum uitella, aquam recentem. panem ex posca maceratum exprimes, caseum bubulum, cucumeres in caccabulo compones, interpositis nucleis. mittes concisi capparis minuti ... iocusculis gallinarum. ius profundes, super frigidam collocabis et sic appones.

{132} Aliter salacattabia Apiciana: adicies in mortario apii semen, puleium aridum, mentam aridam, gingiber, coriandrum uiridem, uuam passam enucleatam, mel, acetum, oleum et uinum. conteres. adicies in caccabulo panis Picentini frustra, interpones pulpas pulli, glandulas haedinas, caseum Uestinum, nucleos pineos, cucumeres, cepas aridas minute concisas. ius supra perfundes. insuper niuem sub hora asparges et inferes.

{133} Aliter salacattabia: panem Alexandrinum excauabis, in posca macerabis. adicies in mortarium piper, mel, mentam, alium, coriandrum uiridem, caseum bubulum sale conditum, aquam, oleum. insuper niuem et inferes.

Patinae piscium, holerum, pomorum
{134} Patina cotidiana: cerebella elixata teres. tum piper, cuminum, laser cum liquamine, caroenum lacte et ouis ad ignem lenem uel ad aquam calidam coques.

{135} Aliter patina uersatilis: nucleos, nuces fractas, torres eas et teres cum melle, pipere, liquamine, lacte et ouis. olei modicum.

{136} Aliter patina: thyrsum lactucae teres cum pipere, liquamine, caroeno, aqua, oleo. coques, ouis obligabis. piper asparges et inferes.

{137} Aliter patina fusilis: accipies holisatra, purgas, lauas, coques, refrigerabis, restringues. accipies cerebella IV, eneruabis, coques. adicies in mortario piper scrupulos VI, suffundes liquamen, fricabis. postea adicies cerebella, fricabis iterum. adicies holisatra et simul conteres. postea franges oua VIII, adicias cyathum liquaminis, uini cyathum, passi cyathum, contrita simul temperabis. patinam perungues, impones in thermospodio. postea quod coctum fuerit, piper asparges et inferes.

{138} Aliter patina de asparagis frigida: accipies asparagos purgatos, in mortario fricabis, aqua suffundes, perfricabis, per colum colabis. et mittes ficetulas curatas. teres in mortario piperis scrupulos sex, adicies liquamen, fricabis. uini cyathum I, passi cyathum I, mittes in caccabum olei uncias III. illic ferueant. perungues patinam, in ea oua VI cum oenogaro misces, cum suco asparagi impones cineri calido, mittes impensm supra scriptam. tunc ficetulas compones. coques, piper asparges et inferes.

{139} Aliter patina de asparagis: adicies in mortario asparagorum praecisuras, quae proiciuntur, teres, suffundes uinum, colas. teres piper, ligusticum, coriandrum uiridem, satureiam, cepam, uinum, liquamen et oleum. sucum transferes in patellam perunctam et, si uolueris, oua dissolues ad ignem, ut obliget. piper minutum asparges.

{140} Patinam ex rusticis siue tamnis siue sinapi uiridi siue cucumere siue coliculis ita facies: si uolueris, substernes pulpas piscium uel pullorum.

{141} Aliter: patina de sabuco calida et frigida: accipies semen de sabuco, purgabis, ex aqua decoques, super colum exsiccabis, patinam perunges et in patinam compones ad surcellum. adicies piperis scrupulos VI. suffunde liquamen. postea adicies liquaminis cyathum I, uini cyathum, passi cyathum. teres, tum in patinam mittes oleum uncias IV, pones in thermospodio et facies ut ferueat. cum ferbuerit, franges postea oua VI, agitabis et patinam sic obligabis. cum obligaueris, piper asparges et inferes.

{142} Patinam de rosis: accipies rosas et exfoliabis. album tolles, mittes in mortarium, suffundes liquamen, fricabis. postea mittes liquaminis cyathum unum semis, et sucum per colum colabis. accipies cerebella quattuor, eneruabis et teres piperis scrupulos VIII. suffundes ex suco, fricabis. postea oua VIII frangis, uini cyathum unum semis et passi cyathum I, olei modicum. postea patinam perunges et eam impones cineri calido, et sic impensam supra scriptam mittes. cum cocta fuerit in thermospodio, piperis puluerem super asparges et inferes.

{143} Patina de cucurbitis: cucurbitas elixas et frictas in patina compones, cuminatum superfundes, modico oleo super adiecto. feruere facias et inferes.

{144} Patina de apua: apuam lauas, ex oleo maceras, in Cumana compones, adicies oleum, liquamen, uinum. alligas fasciculos rutae et origani et subinde fasciculos apobaptizabis. cum cocta fuerit, proicies fasciculos, et piper asperges et inferes.

{145} Patina de apua sine apua: pulpas piscis assi uel elixi minutatim facies ita abundanter, ut patinam qualem uoles implere possit. teres piper et modicum rutae, suffundes liquamen quod satis erit et olei modicum, et commisces in patina cum pulpis, sic et oua cruda confracta, ut unum corpus fiat. desuper leuiter compones urticas marinas, ut non cum ouis misceantur. impones ad uaporem, ut cum ouis ire non possint et, cum siccauerint, super aspargis piper tritum et inferes. ad mensam nemo agnoscet quid manducet.

{146} Patinam ex lacte: nucleos infundes et siccas. echinos recentes habebis. accipies patinam, et in eam compones singula infra scripta. mediana maluaram et betarum et porros maturos, apios, holus molle et uiridia elixa, pullum carptum ex iure coctum, cerebella elixa, Lucanicas, oua dura per medium incisa. mittes longaones porcinos ex iure Terentino farsos, coctos, concisos, iecinera pullorum, pulpas piscis aselli fricti, urticas marinas, pulpas ostreorum, caseos recentes. alternis compones, nucleos et piper integrum asparges. ius tale perfundes: piper, ligusticum, apii semen, silphi. coques. at ubi cocta fuerit, lactem colas, cui cruda oua commisces, ut unum corpus fiat, et super illa omnia perfundes. cum cocta fuerit echinos recentiores, piper asparges et inferes.

{147} Patinam Apicianam sic facies: frustra suminis cocti, pulpas piscium, pulpas pulli, ficetulas uel pectora turdorum cocta et quaecumque optima fuerint. haec omnia concides diligenter praeter ficetulas. oua uero cruda cum oleo dissoluis. teres piper, ligusticum, suffundes liquamen, uinum, passum, et in caccabum mittis ut calefiat, et amulo obligas. antea tamen pulpas concisas uniuersas illuc mittes, et sic bulliat. at, ubi coctum fuerit, leuabis cum iure suo et in patella alternis de trulla refundes cum piperis grana integra et nucleis pineis, ita ut per singula coria substernas diploidem, in laganum similiter. quotquot lagana posueris, tot trullas impensae desuper adicies. unum uero laganum fistula percuties et super impones. piper asparges. ante tamen illas pulpas ouis confractis obligabis, et sic in caccabum mittes cum impensa. patellam aeneam qualem debes habere infra ostenditur.

{148} Patina cotidiana: accipies frustra suminis cocta, pulpas piscium coctas, pulpas pulli coctas. haec omnia concides diligenter. accipies patellam aeneam, oua confringes in caccabum et dissolues. adicies in mortarium piper, ligusticum. fricabis, suffundes liquamen, uinum, parsum, oleum modice, reexinanies in caccabum. facies ut ferueat. cum ferbuerit et obligas. pulpas, quas subcultrasti, in ius mittis. substerne diploides patinam aeneam, et trullam plenam pulpae, et disparges oleum. laganum pones similiter. quotquot lagana posueris, tot trullas impensae adicies. unum laganum fistula percuties. in superficiem pones. a superficie uersas in discum. piper asperges et inferes.

{149} Patina uersatilis uice dulci: nucleos pineos, nuces fractas et purgatas, attorrebis eas, teres cum melle, pipere, liquamine, lacte, ouis, modico mero et oleo.

{150} Patellam tyrotaricham ex quocumque salso uolueris: coques ex oleo. exossabis et cerebella cocta, pulpas piscium, iocuscula pullorum, oua dura, caseum mollem excaldatum, haec omnia calefacies in patella. teres piper, ligusticum, origanum, rutae bacam, uinum, mulsum, oleum. patella ad lentum ignem, ut coquatur, ouis crudis obligabis. adordinabis, cuminum minutum asparges et inferes.

{151} Patellam isiciatam: isicia de thursione: eneruabis, concides minutatim. teres piper, ligusticum, origanum, petroselinum, coriandrum, cuminum, rutae bacam, mentam siccam, ipsum thursionem. isicia deformabis. uinum, liquamen, oleum, coques. coctum in patellam collocabis. ius in ea facies: piper, ligusticum, satureiam, cepam, uinum, liquamen, oleum. patellam pones ut coquatur. ouis obligabis, piper asparges et inferes.

{152} Patellam ex holisatro: elixas ex aqua nitrata, exprimis in patellam. teres piper, ligusticum, coriandrum, satureiam, cepam, uinum, liquamen, acetum, oleum. transferes in patellam, coques, amulo obligas. thymum et piper minutum asparges. et de quacumque herba, si uolueris, facies ut supra.

{153} Patina de apua fricta: apuam lauas, oua confringes et cum apua commisces. adicies liquamen, uinum, oleum. facies ut ferueat, et cum ferbuerit, mittes apuam. cum duxerit, subtiliter uersas. facies ut coloret, oenogarum simplex perfundes. piper asparges et inferes.

{154} Patina ex lagitis et cerebella: friges oua dura, cerebella elixas et eneruas, gizeria pullorum coques. haec omnia diuides praeter piscem. compones in patina praemixta, salsum coctum in medio pones. teres piper, ligusticum, suffundes ut dulcis sit. piperatum mittes in patinam. facies ut ferueat. cum ferbuerit, ramo rutae agitabis et amulo obligabis.

{155} Patina mullorum loco salsi: mullos rades, in patina munda compones, adicies ... facies ut ferueat. cum ferbuerit, mulsum mittes aut passum. piper asparges et inferes.

{156} Patina piscium loco salsi: pisces qualeslibet curatos friges, in patinam compones, adicies olei quod satis est et salsum interpones. facies ut ferueat. cum ferbuerit, mittes mulsam et ius agitabis.

{157} Patina piscium: pisces qualeslibet rades et curatos mittes. cepas siccas Ascalonias uel alterius generis concides in patinam et pisces super compones. adicies liquamen, oleum. cum coctum fuerit, salsum coctum in medio pones. addendum acetum. asparges et coronam bubulam.

{158} Patellam Lucretianam: cepas pallacanas purgas, uiridia earum proicies, in patinam concides. liquaminis modicum, oleum et aquam. dum coquitur, salsum crudum in medium ponis. at ubi cum salso prope cocta fuerit, melle cochleare asparges, aceti et defriti pusillum. gustas. si fatuum fuerit, liquamen adicies, si salsum, mellis modicum, et coronam bubulam asparges, et bulliat.

{159} Patinam de lagitis: lagitas rades, lauas. oua confringis et cum lagitis commiscis. adicies liquamen, uinum, oleum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, oenogarum simplex perfundis. piper asperges et inferes.

{160} Patina zomoteganona: crudos quoslibet pisces in patina compones. adicies oleum, liquamen, uinum coctum, fasciculum porri, coriandri. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origani fasciculum, fricabis. suffundes ius de suo sibi, oua cruda dissolues, temperas. elixanies in patinam, facies ut obligetur. cum tenuerit, piper aspergis et inferes.

{161} Patina solearum: soleas battues et curatas compones in patina. adicies oleum, liquamen, uinum. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes ius, oua cruda et unum corpus facies. super soleas refundes, lento igni coques. cum duxerit, piper asparges et inferes.

{162} Patina de piscibus: piperis unciam, caroeni heminam, conditi heminam, olei uncias II.

{163} Patina de pisciculis: uuam passam, piper, ligusticum, origanum, cepam, uinum, liquamen, oleum. transferes in patellam. cum cocta fuerit, adicies in ipsam pisciculos coctos. amulo obligas et inferes.

{164} Patina de piscibus: denticem, auratam et mugilem accipies pisces, curatos subassabis, postea eos in pulpas carpes. deinde ostrea curabis. adicies in mortarium piperis scrupulos VI, suffundes liquamen, fricabis. postea adicies liquaminis cyathum unum. uini cyathum unum mittes in caccabum et olei uncias III et ostrea. oenogarum facies feruere. cum ferbuerit, patinam perunges et pulpam supra scriptam mittes et condituram de ostreis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, franges oua XI, infundes super ostrea. cum strinxerint, piper asparges et inferes.

{165} Patina de pisce lupo: teres piper, cuminum, petroselinum, rutam, cepam, mel, liquamen, passum, olei guttas.

{166} Patina de sorbis calida et frigida: accipies sorba, purgas, in mortario fricabis, per colum colabis. cerebella eneruabis quattuor cocta, mittes in mortario piperis scrupulos VIII, suffundes liquamen, fricabis. adicies sorba, in se contemperabis, frangis oua VIII, adicies cyathum liquaminis unum. patinam mundam perunges et in thermospodio pones, et sic eam impensam mittes, ac subtus supra thermospodium habeat. cum cocta fuerit, piper minutum aspargis et inferes.

{167} Patina de Persicis: Persica duriora purgabis, frustratim concides, elixas, in patina compones, olei modicum superstillabis et cum cuminato inferes.

{168} Patina de piris: pira elixa et purgata e medio teres cum pipere, cumino, melIe, passo, liquamine, oleo modico. ouis missis patinam facies, piper super aspargis et inferes.

{169} Patina urticarum calida et frigida: urticam accipies, lauas, colas per colum, exsiccabis in tabula, eam concides. teres piperis scrupulos X, suffundes liquamen, fricabis. postea adicies liquaminis cyathos duos, olei uncias VI. caccabus ferueat. cum ferbuerit, coctam tolles ut refrigescat. postea patinam mundam perungues, franges oua octo et agitabis. perfundes, subtus supra cinerem calidam habeat. coctam piper minutum asparges et inferes.

{170} Patina de cydoneis: mala Cydonia cum porris, melle, liquamine, oleo, defrito coques et inferes, uel elixata ex melle.

Minutal de piscibus uel isiciis
{171} Minutal marinum: pisces in caccabum, adicies liquamen, oleum, uinum, cocturam. porros capitatos, coriandrum minutatim concides, isiciola de pisce minuta facies et pulpas piscis cocti concerpis, urticas marinas bene lotas mittes. haec omnia cum cocta fuerint, teres piper, ligusticum, origanum, fricabis. liquamen suffundes, ius de suo sibi, exinanies in caccabum. cum ferbuerit, tractam confringes. obligas. cum ferbuerit, agitas. piper aspargis et inferes.

{172} Minutal Terentinum: concides in caccabum albamen de porris minutatim, adicies oleum, liquamen, cocturam, isiciola uel deminuta et sic temperas ut tenerum sit. isicium Terentinum facies: inter isicia confectionem inuenies. ius tale facies: piper, ligusticum, origanum, fricabis. suffundes liquamen, ius de suo sibi, uino et passo temperabis. mittes caccabum. cum ferbuerit, tractam confringes, obligas. piper aspergis et inferes.

{173} Minutal Apicianum: oleum, liquamen, uinum, porrum capitatum, mentam, pisciculos, isiciola minuta, testiculos caponum, glandulas porcellinas, haec omnia in se coquantur. teres piper, ligusticum, coriandrum uiridem uel semen. suffundis liquamen, adicies mellis modicum et ius de suo sibi, uino et melle temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, tractam confringes, obligas, coagitas. piper aspargis et inferes.

{174} Minutal Matianum: adicies in caccabum oleum, liquamen, cocturam, concides porrum, coriandrum, isicia minuta. spatulam porcinam coctam tessellatim concides cum sua sibi tergilla. facies ut simul coquantur. media coctura mala Matiana, purgata intrinsecus, concisa tessellatim mittes. dum coquitur, teres piper, cuminum, coriandrum uiridem uel semen, mentam, laseris radicem, suffundis acetum, mel, liquamen, defritum modice et ius de suo sibi, aceto modico temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, tractam confringes et ex ea obligas. piper asparges et inferes.

{175} Minutal dulce ex citriis: adicies in caccabo oleum, liquamen, cocturam, porrum capitatum, concides coriandrum minutatim, spatulam porcinam coctam, isiciola minuta. dum coquitur, teres piper, cuminum, coriandrum uiridem uel semen, rutam uiridem, laseris radicem, suffundis acetum, defritum, ius de suo sibi, aceto temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, citrium purgatum intro foras, tessellatim concisum et elixatum in caccabum mittes. tractam confringes et ex ea obligas. piper aspargis et inferes.

{176} Minutal ex praecoquis: adicies in caccabum oleum, liquamen, uinum, concides cepam. ascaloniam aridam, spatulam porcinam coctam tesseratim concides. his omnibus coctis teres piper, cuminum, mentam siccam, anethum. suffundis mel, liquamen, passum, acetum modice, ius de suo sibi, temperabis. praecoqua enucleata mittis, facies ut ferueant, donec percoquantur. tractam confringes, ex ea obligas. piper aspargis et inferes.

{177} Minutal ex iecineribus et pulmonibus leporis: inuenies inter lepores quemadmodum facies. adicies caccabum liquamen, uinum, oleum, cocturam, porrum et coriandrum concisum, isicia minuta, spatulam porcinam coctam tessellatim concisam, et in eundem caccabum inmittes. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, ius de suo sibi, uino et passo temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, tractam confringes et ex ea obligas. piper aspargis et inferes.

{178} Minutal ex rosis: eodem iure supra scripto, sed passum plus adicies.

Tisanam uel sucum
{179} Tisanam sic facies: tisanam lauando fricas, quam ante diem infundes. impones supra ignem calidum. cum bullierit, mittes olei satis et anethi modicum fasciculum, cepam siccam, satureiam et coloefium, ut ibi coquantur propter sucum. mittes coriandrum uiridem et salem simul tritum et facies ut ferueat. cum bene ferbuerit, tolles fasciculum et transferes in alterum caccabum tisanam sic, ne fundum tangat propter combusturam. lias et colas in caccabulo supra acronem coloefium. teres piper, ligusticum, pulei aridi modicum, cuminum et silphi frictum ut bene tegatur, suffundis acetum, defritum, liquamen, refundis in caccabum sed coloefium acronem. facies ut ferueat super ignem lentum.

{180} Tisanam barricam: infundis cicer, lenticulam, pisam. defricas tisanam et cum leguminibus elixas. ubi bene bullierit, olei satis mittis et super uiridia concidis porrum, coriandrum, anethum, feniculum, betam, maluam, coliculum mollem et uiridia minuta concisa in caccabum mittis. coliculos elixas et teres feniculi semen satis, origanum, silphi, ligusticum. postquam triueris, liquamine temperabis, et super legumina refundis, agites. coliculorum minutas super concidis.

Gustum
{181} Gustum uersatile: albas betas minutas, porros requietos, apios, bulbos, cochleas elixas, gizeria pullorum, aucellas, isicia coques ex iure. perungis patinam et folia maluarum substernis et praemixta holera componis sic ut laxa, permisces bulbos inuersos, Damascenas, cochleas, isicia, Lucanicas breues concidis, liquamine, oleo, uino, aceto ponis ut ferueat. cum ferbuerit, teres piper, ligusticum, gingiber, pyrethrum modicum, fricabis, suffundis, et facies ut bulliat patina. oua complura confringis et ius mortarii reliquum commoues, comiscis, patinam obligabis. dum ducit, oenogarum ad eam sic facies: teres piper, ligusticum, fricabis, suffundis liquamen et uinum, passo temperabis uel uino dulce. temperabis in caccabulo, mittis olei modicum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas. patinam uersas in lancem, folia maluarum ante tollis, oenogaro profundis, insuper piper aspargis et inferes.

{182} Gustum de holeribus: condies bulbos liquamine, oleo et uino. cum cocti fuerint, iecinera porcelli et gallinarum et ungellas et aucellas diuisas. haec omnia cum bulbis ferueant. cum ferbuerint, teres piper, ligusticum, suffundis liquamen, uinum et passum, ut dulce sit, ius de suo sibi suffundis, reuocas in bulbos. cum ferbuerint, ad momentum amulo obligas.

{183} Gustum de cucurbitis farsilibus: cucurbitas a latere subtiliter ad modum tessellae oblongae decidas et excauas et mittis in frigidam. impensam ad eas sic facies: teres piper, ligusticum, origanum, suffundis liquamen, cerebella cocta teres, oua cruda dissolues et mittes ut unum corpus efficias. liquamine temperabis et cucurbitas supra scriptas non plene coctas ex ea impensa imples, de tessella sua recludis, surclas et coctas eximes et frigis. oenogarum sic facies: teres piper, ligusticum, suffundis uinum et liquamen, passo temperabis, olei modicum mittis in caccabum et facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas, et cucurbitas frictas oenogaro perfundis et piper aspargis et inferes.

{184} Gustum de praecoquiis: dureina primotica pusilla praecoquia purgas, enucleas, in frigidam mittis, in patina componis. teres piper, mentam siccam, suffundis liquamen, adicies mel, passum, uinum et acetum. refundis in patinam super praecoquia, olei modicum mittis et lento igni ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas. piper aspargis et inferes.


Pultes
{185} Pultes Iulianae sic coquuntur: alica purgata infundis, coques. facies ut ferueat. cum ferbuerit, oleum mittis. cum spissauerit, lias diligenter. adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae, cum cerebellis teres et in caccabum mittis. teres piper, ligusticum, feniculi semen, suffundis liquamen et uinum modice, mittis in caccabum supra cerebella et pulpam. ubi satis ferbuerit, cum iure misces. ex hoc paulatim alicam condies, et ad trullam permisces et lias, ut quasi sucus uideatur.

{186} Pultes cum iure oenococti: pultes oenococti iure condies, copadia, similam siue alicam coctam hoc iure condies, et cum copadiis porcinis adponis oenococti iure conditis.

{187} Pultes tractogalatae: lactis sextarium et aquae modicum mittes in caccabo nouo et lento igni ferueat. tres orbiculos tractae siccas et confringis et partibus in lac summittis. ne uratur, aquam miscendo agitabis. cum cocta fuerit, ut est super ignem, mittis melle.

{188} Ex musteis cum lacte similiter facies, salem et oleum minus mittis.

{189} Pultes: alicam purgatam infundis, coques. dum ferbuerit, oleum mittis. cum spissauerit, adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae, cum cerebellis teres et in caccabum mittes. teres piper, ligusticum, feniculi semen, suffundis; liquamen et meri modicum, et mittis in caccabam supra cerebella et pulpam. ubi satis ferbuerit, cum iure misces. ex hoc paulatim alicam condies, et lias ut quasi sucus uideatur.

Lenticula
{190} Lenticula ex sphondylis: accipies caccabum mundum, adicies in mortarium piper, cuminum, semen coriandri, mentam, rutam, puleium, fricabis, suffundis acetum, adicies mel, liquamen et defritum, aceto temperabis, reexinanies in caccabo. sphondylos elixatos teres et mittis ut ferueant. cum bene ferbuerint, obligas. adicies in boletari oleum uiridem.

{191} Lenticulam de castaneis: accipies caccabum nouum, et castaneas purgatas diligenter mittis. adicies aquam et nitrum modice, facies ut coquatur. cum coquitur, mittis in mortario piper, cuminum, semen coriandri, mentam, rutam, laseris radicem, puleium, fricabis. suffundis acetum, mel, liquamen, aceto temperabis, et super castaneas coctas refundis. adicies oleum. facies ut ferueat. cum bene ferbuerit, tunticulabis ut in mortario teres. gustas, si quid deest, addes. cum in boletar miseris, addes oleum uiridem.

{192} Aliter lenticulam: coquis. cum despumauerit, porrum et coriandrum uiridem supermittis. teres coriandri semen, puleium, laseris radicem, semen mentae et rutae, suffundis acetum, adicies melle, liquamine, aceto, defrito temperabis, adicies oleum, agitabis. si quid opus fuerit, mittis. amulo obligas, insuper oleum uiridem mittis, piper aspargis et inferes.

Pisa
{193} Pisum coques. cum despumauerit, porrum, coriandrum et cuminum supra mittis. teres piper, ligusticum, careum, anethum, ocymum uiridem, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, agitabis. si quid defuerit, mittis et inferes.

{194} Pisam farsilem: coques. cui oleum mittis. accipies abdomen, et mittis in caccabum liquamen et porrum capitatum, coriandrum uiridem. imponis ut coquatur. isicia minuta facies quadrata, et coques simul turdos uel aucellas uel de pullo conciso et cerebella prope cocta cum iuscello coques. Lucanicas assas, petasonem elixas, porros ex aqua coques, nucleorum heminam frigis. teres piper, ligusticum, origanum, gingiber, ius abdominis fundis, lias. angularem accipies, qui uersari potest, et omentis tegis. oleo perfundis, deinde nucleos aspargis et supra pisam mittis ut tegas fundum angularis, et sic componis supra petasonis pulpas, porros, Lucanicas concisas. iterum pisam supermittis. item alternis aptabis obsonia, quousque impleatur angularis. nouissime pisam admittis, ut intus omnia contineat. coques in furno uel lento igni imponis, ut ducat ad se deorsum. oua dura facies; uitella eicies, in mortario mittis cum pipere albo, nucleis, melle, uino candido et liquamine modico. teres et mittis in uas ut ferueat. cum ferbuerit pisam mittis in lancem, et hoc iure perfundis. hoc ius candidum appellatur.

{195} Pisum Indicum: pisum coques. cum despumauerit, porrum et coriandrum concidis et mittis in caccabum ut ferueat. et accipies sepias minutas, sic quomodo sunt cum atramento suo, ut simul coquantur. adicies oleum, liquamen et uinum, fasciculum porri et coriandri. facies ut coquantur. cum coctum fuerit, teres piper, ligusticum, origanum, carei modicum, suffundis ius de suo sibi, uino et passo temperabis. sepias minutatim concidis et in pisum mittis. piper asparges.

{196} Pisum coques, agitabis et mittis in frigidam. cum refrigerauerit, deinde agitabis. concidis cepam minutatim et albamentum oui, oleo et sale condies, aceti modicum adicies. in boletari uitellum oui cocti colas, insuper oleum uiridem mittis et inferes.

{197} Pisam Uitellianam siue fabam: pisam coques, lias. teres piper, ligusticum, gingiber, et super condimenta mittis uitella ouorum, quae dura coxeris, mellis uncias III, liquamen, uinum et acetum. haec omnia mittis in caccabum et condimenta quae triuisti. adiecto oleo ponis ut ferueat. condies pisam, lias si aspera fuerit. melle mittis et inferes.

{198} Aliter pisa siue faba: ubi despumauerit, teres mel, liquamen, caroenum, cuminum, rutam, apii semen, oleum et uinum. tutunculabis. cum pipere trito et cum isiciis inferes.

{199} Aliter pisam siue fabam: despumatam subtrito lasare Parthico, liquamen et caroeno condies. oleum modice superfundis et inferes.

{200} Pisam adulteram uersatilem: coques pisam. cerebella uel aucellas uel turdos exossatos a pectore, Lucanicas, iecinera, gizeria pullorum in caccabum mittis, liquamen, oleum. fasciculos porri capitati, coriandrum uiridem concidis, et cum cerebellis coques. teres piper, ligusticum et liquamen.

{201} Pisam siue fabam Uitellianam: pisam siue fabam coques. cum despumauerit, mittis porrum, coriandrum et flores maluarum. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, feniculi semen, suffundis liquamen et uinum in caccabum, adicies oleum. cum ferbuerit, agitas. oleum uiridem insuper mittis et inferes.

Conchicla
{202} Conchicla cum faba: coques. teres piper, ligusticum, cuminum, coriandram uiridem, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis, mittis in caccabum, adicies oleum. lento igni ferueat et inferes.

{203} Conchiclam Apicianam: accipies Cumanam mundam, ubi coques pisum, cui mittis Lucanicas concisas, isiciola porcina, pulpas, petasonem. teres piper, ligusticum, origanum, anethum, cepam siccam, coriandrum uiridem, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis. mittis in Cumanam, cui adicies oleum, pungis ubique ut combibat oleum. igni lento coques ita ut ferueat et inferes.

{204} Conchiclam de pisa simplici: pisam coques. cum despumauerit, fasciculum porri et coriandri mittis. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, fasciculum, de suo sibi, fricabis, suffundis, liquamine temperabis, mittis. super adicies oleum, et lento igni ferueat, et inferes.

{205} Conchicla Commodiana: pisam coques. cum despumauerit, teres piper, ligusticum, anethum, cepam siccam, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis. mittis in caccabum ut combibat. deinde oua IV solues, in sextarium pisae mittis, agitas, mittis in Cumanam, ad ignem ponis ut ducat, et inferes.

{206} Aliter conchiclam sic facies: concidis pullum minutatim. liquamine, oleo et uino ferueat. concidis cepam, coriandrum minutum, cerebella eneruata, mittes in eundem pullum. cum coctus fuerit, leuas et exossas. concides minutatim cepam et coriandrum, colas ibi pisam coctam non conditam. accipies conchiclarem, pro modo componis uarie. deinde teres piper, cuminum, suffundis ius de suo sibi. item in mortario oua duo dissolues, temperas, ius de suo sibi suffundis pisae integrae elixae, uel nucleis adornabis, et lento igni feruere facies et inferes.

{207} Aliter conchicla: conchiclatus pullus uel porcellus exossatus: exossas pullum a pectore, femora eius iungis in porrectum, surculo alligas, et impensam paras. et farcies alternis pisam lotam, cerebella, Lucanicas et cetera. teres piper, ligusticum, origanum et gingiber, liquamen suffundis, passo et uino temperabis. facies ut ferueat et, cum ferbuerit, mittis modice. et impensam cum condieris, alternis in pullo componis, omento tegis et in operculo deponis et in furnum mittis, ut coquantur paulatim, et inferes.

Tisanam et alicam
{208} Alicam uel sucum tisanae sic facies: tisanam uel alicam lauando fricas, quam ante diem infundis. imponis supra ignem calidum. cum bullierit, mittis olei satis et anethi modicum fasciculum, cepam siccam, satureiam et colyphium, ut ibi coquantur propter sucum. mittis coriandrum uiridem et salem simul tritum et facies ut ferueat. cum bene ferbuerit, tollis fasciculum et transferes in alterum caccabum tisanam sic ne fundum tangat propter combusturam. lias bene et colas in caccabo super acronem colyphium. teres piper, ligusticum, pulei aridi modicum, cuminum, silphi frictum ut bene tegatur. suffundis mel, acetum, defritum, liquamen, refundis in caccabum super colyphium acronem. facies ut ferueat super ignem lentum.

{209} Aliter tisanam: infundis cicer, lenticulam, pisam. defricas tisanam et cum leguminibus elixas. ubi bene bullierit, olei satis mittis et super uiridia concidis porrum, coriandrum, anethum, feniculum mollem. haec uiridia minuta concisa in caccabum mittis. coliculos elixas et teres feniculi semen satis, origanum, silphi, ligusticum. postquam triueris, liquamine temperas et super legumina refundis. agitas. coliculorum minutas super concidis.

Fabaciae uirides et Baianae
{210} Fabaciae uirides ex liquamine, oleo, coriandro uiridi, cumino et porro conciso coctae inferuntur.

{211} Aliter: fabaciae frictae ex liquamine inferuntur.

{212} Aliter: fabaciae ex sinapi trito, melle, nucleis, ruta, cumino et aceto inferuntur.

{213} Baianas elixas minutatim concidis. ruta, apio uiridi, porro, aceto, oleo, liquamine, caroeno uel passo modico inferes.

Faenum Graecum
{214} Faenum Graecum ex liquamine, oleo et uino.

Faseoli et cicer
{215} Faseoli uirides et cicer ex sale, cumino, oleo et mero modico inferuntur.

{216} Aliter faseolus siue cicer: frictos ex oenogaro et pipere gustabis. et elixati sumpto semine cum ouis in patella, feniculo uiride, pipere et liquamine et caroeno modico pro salso inferuntur, uel simpliciter, ut solet.


In struthione
{217} In struthione elixo: piper, mentam, cuminum assum, apii semen, dactylos uel caryotas, mel, acetum, passum, liquamen et oleum modice. et in caccabo facies ut bulliat. amulo obligas, et sic partes struthionis in lance perfundis, et desuper piper aspargis. si autem in condituram coquere uolueris, alicam addis.

{218} Aliter in struthione elixo: piper, ligusticum, thymum aut satureiam, mel, sinape, acetum, liquamen et oleum.

In grue uel anate, perdice, turture, palumbo, columbo et diuersis auibus
{219} Gruem uel anatem lauas et ornas et includis in olla. adicies aquam, salem, anethum, dimidia coctura decoques, dum obduretur, leuas et iterum in caccabum mittis cum oleo et liquamine, cum fasciculo origani et coriandri. prope cocturam defritum modice mittis, ut coloret. teres piper, ligusticum, cuminum, coriandrum, laseris radicem, rutam, caroenum, mel, suffundis ius de suo sibi, aceto temperas. in caccabo reexinanies ut calefiat, amulo obligabis. imponis in lance et ius perfundis.

{220} In grue, in anate uel in pullo: piper, cepam siccam, ligusticum, cuminum, apii semen, pruna Damascena enucleata, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum et coques. gruem cum coquis, caput eius aqua quam non contingat, sed sit foris ab aqua. cum cocta fuerit, de sabano calido inuolues gruem et caput eius trahe. cum neruis sequetur, ut pulpae uel ossa remaneant, cum neruis enim manducare non potest.

{221} Gruem uel anatem ex rapis: lauas, ornas et in olla elixabis cum aqua, sale et anetho dimidia coctura. rapas coques, ut exbromari possint. leuabis de olla, et iteram lauabis, et in caccabum mittis anatem cum oleo et liquamine et fasciculo porri et coriandri. rapam lotam et minutatim concisam desuper mittis, facies ut coquatur. modica coctura mittis defritum ut coloret. ius tale parabis: piper, cuminum, coriandrum, laseris radicem, suffundis acetum et ius de suo sibi, reexinanies super anatem ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligabis, et super rapas adicies. piper aspargis et adponis.

{222} Aliter in gruem uel anatem elixam: piper, ligusticum, cuminum, coriandrum siccum, mentam, origanum, nucleos, caryotam, liquamen, oleum, mel, sinape et uinum.

{223} Aliter gruem uel anatem: assas eas de hoc iure perfundis: teres piper, ligusticum, origanum, liquamen, mel, aceti modicum et olei. ferueat bene. mittis amulum et supra ius rotulas cucurbitae elixae uel colocasiae ut bulliant. si sunt et ungellae coques et iecinera pullorum in boletari. piper minutum adspargis et inferes.

{224} Aliter in grue uel anate elixa: piper, ligusticum, apii semen, erucam et coriandram, mentam, caryotam, mel, acetum, liquamen, defritum et sinape. idem faciet, et si in caccabo assas.

In perdice et attagena et in turture elixis
{225} Piper, ligusticum, apii semen, mentam, myrtae bacas uel uuam passam, mel, uinum, acetum, liquamen et oleum. uteris frigido.

{226} Perdicem cum pluma sua elixabis et madefactam depilabis. occisa perdix potest ex iure coqui, ne indurescat; si dierum fuerit, elixa coqui debet.

{227} In perdice et attagena et in turture: piper, ligusticum, mentam, rutae semen, liquamen, merum et oleum. calefacies.

In palumbis, columbis
{228} In assis: piper, ligusticum, coriandrum, careum, cepam siccam, mentam, oui uitellum, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum et uinum.

{229} Aliter elixis: piper, careum, apii semen, petroselinum, condimenta moretaria, caryotam, mel, acetum, uinum, oleum et sinape.

{230} Aliter: piper, ligusticum, petroselinum, apii semen, rutam, nucleos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape et oleum modice.

{231} Aliter: piper, ligusticum, laser uiuum, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis, et mittis super columbum uel palumbum. piper aspersum inferes.

Ius in diuersis auibus
{232} Piper, cuminum frictum, ligusticum, mentam, uuam passam enucleatam aut Damascena, mel modice. uino myrteo temperabis, aceto, liquamen et oleo. calefacies et agitabis apio et satureia.

{233} Aliter ius in auibus: piper, petroselinum, ligusticum, mentam siccam, cneci flos, uino suffundis, adicies Ponticam uel amygdala tosta, mel modicum, uino et aceto, liquamine temperabis. oleum in pultarium super ius mittis, calefacies, ius agitabis apio uiridi et nepeta. incaraxas et perfundis.

{234} Ius candidum in auem elixam: piper, ligusticum, cuminum, apii semen, Ponticam uel amygdala tosta uel nuces depilatas, mel modicum, liquamen, acetum et oleum.

{235} Ius uiride in auibus: piper, careum, spicam Indicam, cuminum, folium, condimenta uiridia omne genus, dactylum, mel, acetum, uinum modice, liquamen et oleum.

{236} Ius candidum in ansere elixo: piper, careum, cuminum, apii semen, thymum, cepam, laseris radicem, nucleos tostos, mel, acetum, liquamen et oleum.

{237} Ad aues hircosas omni genere: piper, ligusticum, thymum, mentam aridam, caluam, caryotam, mel, acetum, uinum, liquamen, oleum, defritum, sinape.

{238} Auem sapidiorem et altiliorem facies et ei pinguedinem seruabis, si eam farina oleo subacta contextam in furnum miseris.

{239} Aliter auem: in uentrem eius fractas oliuas nouas mittis et consutam sic elixabis, deinde coctas oliuas eximens.

In Phoenicoptero
{240} Phoenicopterum eliberas, lauas, ornas, includis in caccabum, adicies aquam, salem, anethum et aceti modicum. dimidia coctura alligas fasciculum porri et coriandri, ut coquatur. prope cocturam defritum mittis, coloras. adicies in mortarium piper, cuminum, coriandrum, laseris radicem, mentam, rutam, fricabis, suffundis acetum, adicies caryotam, ius de suo sibi perfundis. reexinanies in eundem caccabum, amulo obligas, ius perfundis et inferes.

{241} Idem facies et in psittaco.

{242} Aliter: assas auem, teres piper, ligusticum, apii semen, sesamum frictum, petroselinum, mentam, cepam siccam, caryotam. melle, uino, liquamine, aceto, oleo et defrito temperabis.

{243} Aues omnes ne liquescant: cum plumis elixare omnibus melius erit. prius tamen extenterantur per guttur uel e naui ... assublata.

{244} Anserem elixum calidum ex iure frigido Apiciano: teres piper, ligusticum, coriandri semen, mentam, rutam, refundis liquamen et oleum modice, temperas. anserem elixum feruentem sabano mundo exsiccabis, ius perfundis et inferes.

{245} In pullo elixo ius crudum: adicies in mortarium anethi semen, mentam siccam, laseris radicem, suffundis acetum, adicies caryotam, refundis liquamen, sinapis modicum et oleum, defrito temperas et sic mittis.

{246} Pullum anethatum: mellis modice, liquamine temperabis. leuas pullum coctum et sabano mundo siccas, caraxas et ius scissuris infundis, ut combibat, et cum combiberit, assabis et suo sibi iure pinnis tangis. piper aspersum inferes.

{247} Pullum Parthicum: pullum aperies a naui et in quadrato ornas. teres piper, ligusticum, carei modicum. suffunde liquamen. uino temperas. componis in Cumana pullum et condituram super pullum facies. laser et uinum interdas. dissolues et in pullum mittis simul et coques. piper aspersum inferes.

{248} Pullum oxyzomum: olei acetabulum maiorem, satis modice, liquaminis acetabulum minorem, aceti acetabulum perquam minorem, piperis scrupulos sex, petroselinum scrupulum, porros fascioulum.

{249} Pullum Numidicum: pullum curas, elixas, leuas, laser ac piper et assas. teres piper, cuminum, coriandri semen, laseris radicem, rutam, caryotam, nucleos, suffundis acetum, mel, liquamen et oleum, temperabis. cum ferbuerit, amulo obligas, pullum perfundis, piper aspergis et inferes.

{250} Pullum laseratum: pullum aperies a naui, lauabis, ornabis et in Cumana ponis. teres piper, ligusticum, laser uiuum, suffundis liquamen, uino et liquamine temperabis, et mittis in pullum. coctus si fuerit, piper aspersum inferes.

{251} Pullum paroptum: laseris modicum, piperis scrupulos sex, olei acetabulum, liquaminis acetabulum, petroselini modice.

{252} Pullum elixum ex iure suo: teres piper, cuminum, thymi modicum, feniculi semen, mentam, rutam, laseris radicem, suffundis acetum, adicies caryotam et teres. melle, aceto, liquamine et oleo temperabis. pullum refrigeratum et mittis siccatum, quem perfusum inferes.

{253} Pullum elixum cum cucurbitis elixis: iure supra scripto, addito siniapi, perfundis et inferes.

{254} Pullum elixum cum colocasiis elixis: supra scripto iure perfundis et inferes. facis et in elixa et in ...

{255} ....oliuis columbadibus, non ualde ita ut laxamentum habeat, ne dissiliat dum coquitur in olla, submissus in sportella. cum bullierit, frequenter leuas et ponis ne dissiliat.

{256} Pullus Uardanus: pullum coques iure hoc: liquamine, oleo, uino, fasciculum porri, coriandri, satureiae. cum coctus fuerit, teres piper, nucleos cyathos duos et ius de suo sibi suffundis et fasciculos proicies. lac temperas, et reexinanies in mortarium supra pullum, ut ferueat. obligas eundem albamentis ouorum tritis, ponis in lance et iure supra scripto perfundis. hoc ius candidum appellatur.

{257} Pullum Frontonianum: pullum praedura, condies liquamine, oleo mixto, cui mittis fasciculum anethi, porri, satureiae et coriandri uiridis, et coques. ubi coctus fuerit, leuabis eum, in lance defrito perungues, piper aspargis et inferes.

{258} Pullus tractogalatus: pullum coques liquamine, oleo, uino, cui mittis fasciculum coriandri, cepam. deinde, cum coctus fuerit, leuabis eum de iure suo et mittis in caccabum nouum lac et salem modicum, mel et aquae minimum. ponis ad ignem lentum ut tepescat, tractum confringis et mittis paulatim, assidue agitas, ne uratur. pullum illic mittis integrum uel carptum, uersabis in lance, quem perfundis ius tale: piper, ligusticum, origanum, suffundis mel et defritum modicum et ius de suo sibi temperas. in caccabulo facies ut bulliat. cum bullierit, amulo obligas et inferes.

{259} Pullus farsilis: pullum sicuti liquaminatum a ceruice expedies. teres piper, ligusticum, gingiber, pulpam caesam, alicam elixam, teres cerebellum ex iure coctum, oua confringis et commiscis, ut unum corpus efficias. liquamine temperas et oleum modice mittis, piper integrum, nueleos abundantes. fac impensam et imples pullum uel porcellum, ita ut laxamentum habeat.

{260} Similiter in capo facies. ossibus eiectis coques.

{261} Pullus leucozomus. accipies pullum et ornas ut supra. aperies illum a pectore. accipiat aquam et oleum Spanum abundans. agitatur ut ex se amulet et umorem consumat. postea, cum coctus fuerit, quodcumque porri remanserit inde leuas. piper aspargis et inferes.


Uuluae steriles, callum, labelli, codiculae et ungellae
{262} Uuluae steriles: laser Cyrenaicum uel Parthicum, aceto et liquamine temperatum adpones.

{263} In uulua et sterile: piper, apii semen, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum et liquamen.

{264} Uuluae et steriles: pipere, liquamine, lasere Parthico adponis.

{265} Uuluae steriles: piper, liquamine et condito modico adponis.

{266} Callum, labelli, codiculae, ungellae: cum pipere, liquamine, lasere adponis.

{267} Uuluam ut tostam facies, in cantabro inuolue et postea in muriam mitte et sic coque.

Sumen
{268} Sumen elixas, de cannis surclas, sale adspargis et in furnum mittis uel in craticulam. subassas. teres piper, ligusticum, liquamen, mero et passo, amulo obligas et sumen perfundis.

{269} Sumen plenum: teritur piper, careum, echinus salsus, consuitur et sic coquitur. manducatur cum allece, sinapi.

Ficatum
{270} In ficato oenogarum: piper, thymum, ligusticum, liquamen, uinum modice, oleum.

{271} Aliter: ficatum praecidis ad cannam, infundis in liquamine. piper, ligusticum, bacas lauri duas. inuolues in omento et in craticula assas et inferes.

Ofellae
{272} Ofellas Ostienses: designans ofellas in cute, ita ut cutis sic remaneat, teres piper, ligusticum, anethum, cuminum, silphium, bacam lauri unam, suffundis liquamen, fricas, in angularem refundis simul cum ofellis. ubi requieuerit, in condimentis biduo uel triduo ponis, surclas decussatim, et in furnum mittis. cum coxeris ofellas, quas designaueras, separabis et teres piper, ligusticum, suffundis liquamen et passum modicum, ut dulce fiat. cum ferbuerit, ius amulo obligas. ofellas satias et inferes.

{273} Ofellas Apicianas: ofellas exosas, in rotundum complicas, surclas, ad furnum admoues. postea praeduras, leuas ut umorem exspuat. in craticula igni lento exsiccabis, ita ne urantur. teres piper, ligusticum, cyperis, cuminum, liquamen et passo temperabis, cum hoc iure ofellas in caccabum mittis. cum coctae fuerint, leuas et siccas, sine iure, pipere asperso, et inferes. si pingues fuerint, cum surclas, tollis cutem.

{274} Potest et de abdomine huiusmodi ofellas facere.

{275} Ofellae aprogineo more: ex oleo, liquamine condiuntur, et mittitur eis condimentum, cum coctae fuerint. et super adicitur his, cum in foco sunt, conditura, et denuo bulliunt. piper tritum, condimentum, mel, liquamen, amulum, cum iam bulliunt. et sine liquamine et oleo elixantur, coquuntur et sic pipere perfunduntur. ius supra scriptum, et sic bulliunt.

{276} Aliter ofellae: recte friguntur ut paene assae reddantur. liquaminis summi cyathum, aquae cyathum, aceti cyathum, olei cyathum. simul mixtis et immissis in patellam fictilem, frigis et inferes.

{277} Aliter ofellas: in sartagine abundanti oenogaro. piper asparges et inferes.

{278} Aliter ofellas: ofellae prius sale et cumino infusae in aquam recte friguntur.

Assaturae
{279} Assaturam: assam a furno simplicem salis plurimi conspersam cum melle inferes.

{280} Aliter assaturas: petroselini scrupulos sex, laser scrupulos sex, gingiberis scrupulos sex, lauri bacas quinque, condimenti, laseris radicem scrupulos sex, origani scrupulos sex, cyperis scrupulos sex, costi modice, pyrethri scrupulos tres, apii seminis scrupulos VI, piperis scrupulos XII, liquaminis et olei quod sufficit.

{281} Aliter assaturas: myrtae siccae bacam extenteratam cum cumino, pipere, mel, liquamen, defrito et oleo teres, et feruefactum amulas. carnem elixam sale subassatam perfundis, piper aspargis et inferes.

{282} Aliter assaturas: piperis scrupulos sex, ligusticum scrupulos sex, petroselinum scrupulos sex, apii semen scrupulos VI, anethi scrupulos sex, laseris radicem scrupulos VI, asareos scrupulos VI, pyrethri modice, cyperis scripulos VI, carei scrupulos VI, cumini scrupulos VI, gingiberis scrupulos VI, liquaminis heminam, olei acetabulum.

{283} Assaturas in collare: elixatur et infunditur in fretali piper, condimentum, mel, liquamen, et attorretur in clibano quousque coquatur. elixum uero collare, si uoles, sine conditura assas, et siccum calidum perfundis.

In elixam et copadia
{284} Ius in elixam omnem: piper, ligusticum, origanum, rutam, silphium, cepam siccam, uinum, caroenum, mel, acetum, olei modicum. persiccatam et sabano expressam elixam perfundis.

{285} Ius in elixam: piper, petroselinum, liquamen, acetum, caryotam, caepulllam, olei modicum. perfundis calido iure.

{286} Ius in elixam: teres piper, rutam aridam, feniculi semen, cepam, caryotam, liquamen et oleum.

{287} Ius candidum in elixam: piper, liquamen, uinum, rutam, cepam, nucleos, conditum, modicum de buccellis maceratis unde stringat, oleum. cum coxerit, ius perfundis.

{288} Aliter ius candidum in elixam: piper, careum, ligusticum, thymum, origanum, caepullam, dactylum, mel, acetum, liquamen, oleum. {289} In copadiis ius album: piper, cuminum, ligusticum, rutae semen, Damascenas. infundis uinum, oenomeli et aceto temperabis, thymo et origano.

{290} Aliter ius candidum in copadiis: piper, thymum, cuminum, apii semen, feniculum, mentam, bacam myrtae, uuam passam. mulso temperas. agitabis ramo satureiae.

{291} Ius in copadiis: piper, ligusticum, careum, mentam, nardostachyum, folium, oui uitellum, mel, mulsam, acetum, liquamen et oleum. agitabis satureia et porro, amulabis.

{292} Ius album in copadiis: piper, ligusticum, cuminum, apii semen, thymum, nucleos infusos, nuces infusas et purgatas, mel, acetum, liquamen et oleum.

{293} Ius in copadiis: piper, apii semen, careum, satureiam, cneci flos, caepullam, amygdala tosta, caryotam, liquamen, oleum, sinapis modicum. defrito coloras.

{294} Ius in copadiis: piper, ligusticum, petroselinum, caepullam, amygdala tosta, dactylum, mel, acetum, liquamen, defritum, oleum.

{295} Ius in copadiis: oua dura incidis, piper, cuminum, petroselinum, porrum coctum, myrtae bacas, plusculum mel, acetum, liquamen, oleum.

{296} In elixam anethatum crudum: piper, anethi semen, mentam siccam, laseris radicem, suffundis acetum, adicies caryotam, mel, liquamen, sinapis modicum, defrito, oleo temperabis. et hoc in collari porcino.

{297} Ius in elixam allecatum: piper, ligusticum, careum, apii semen, thymum, caepullam, dactylum, allecem colatum. melle et uinum temperas. apium uiridem incisum super aspargis, oleum mittis et inferes.

Uentricula
{298} Uentrem porcinum bene exinanies, aceto et sale, postea aqua lauas, et sic hanc impensam imples: pulpam porcinam tunsam tritam, ita ut eneruiata commisceas cerebella tria et oua cruda, cui nucleos infundis et piper integrum mittis et hoc iure temperas. teres piper, ligusticum, silphium, anesum, gingiber, rutae modicum, liquamen optimum et olei modicum. reples aqualiculum sic ut laxamentum habeat, ne dissiliat in coctura. surclas ambas et in ollam bullientem summittis. leuas et pungis acu, ne crepet. cum ad dimidias coctum fuerit, leuas et ad fumum suspendis ut coloretur. et denuo eum perelixabis, ut coqui possit, deinde liquamine, mero, oleo modico, et cultello aperies et cum liquamine et ligustico adponis.

{299} Uentrem ut tostum facias: in cantabro inuolue, postea in muriam mittis et sic coque.

Lumbi et renes
{300} Lumbuli assi ita fiunt: aperiuntur in duas partes ita ut expansi sint, et aspergitur eis piper tritum, nuclei et coriandrum concisum, minutatim factum et semen feniculi tritum. deinde lumbuli recluduntur assi et consuuntur et inuoluuntur omento et sic praedurantur in oleo et liquamine, inde assantur in clibano uel craticula.

Perna
{301} Pernam, ubi eam cum caricis plurimis elixaueris et tribus lauri foliis, detracta cute tessellatim incidis et melle complebis. deinde farinam oleo subactam contexes et ei corium reddis ut, cum farina cocta fuerit, eximas furno ut est et inferes.

{302} Pernae cocturam: ex aqua cum caricis cocta simpliciter, ut solet, inlata cum buccellis, caroeno uel condito. melius si cum musteis.

{303} Petasonem ex musteis: petasonem elixas cum bilibre hordei et caricis XXV. cum elixatus fuerit, decarnas et aruillam illius candenti uatillo uris et melle contingis. quod melius, missum in furnum et melle oblinas. cum colorauerit, mittis in caccabum passum, piper, fasciculum rutae, merum, temperas. cum fuerit temperatum, dimidium in petasonem perfundis et aliam partem piperati, buccellas musteorum fractas perfundis. cum sorbuerint, quod mustei recusauerint, petasoni refundis.

{304} Laridi coctura: tectum aqua cum multo anetho coques, oleum modicum distillabis et modicum salis.

Iecinera siue pulmones
{305} Iecinera haedina uel agnina sic coques: aquam mulsam facies, et oua, partem lactis admiscis eis ut incisa iecinera sorbeant. coques ex oenogaro, piper asperso et inferes.

{306} Aliter in pulmonibus: ex lacte lauas pulmones et colas quod capere possunt et infringes oua dua cruda, salis grana pauca, mellis ligulam, et simul commiscis et imples pulmones. elixas et concidis. teres piper, suffundis liquamen, passum, merum. pulmones confrigis et hoc oenogaro perfundis.

Dulcia domestica et melcae
{307} Dulcia domestica: palmulas uel dactylos excepto semine, nuce uel nucleis uel pipere trito infercies. sale foris contingis, frigis in melle cocto, et inferes.

{308} Aliter dulcia: musteos Afros optimos rades et in lacte infundis. cum biberint, in furnum mittis, ne arescant, modice. eximes eos calidos, melle perfundis, compungis ut bibant. piper aspargis et inferes.

{309} Aliter dulcia: siligineos rasos frangis, et buccellas maiores facies. in lacte infundis, frigis et in oleo, mel superfundis et inferes.

{310} Dulcia piperata: mittis mel, merum, passum, rutam. eo mittis nucleos, nuces, alicam elixatam. concisas nuces Auellanas tostas adicies, et inferes.

{311} Aliter dulcia: piper, nucleos, mel, rutam et passum teres, cum lacte et tracta coques. coagulum coque cum modicis ouis. perfusum melle, aspersum inferes.

{312} Aliter dulcia: accipies similam, coques in aqua calida, ita ut durissimam pultem facias, deinde in patellam expandis. cum refrixerit, concidis quasi dulcia et frigis in oleo optimo. leuas, perfundis mel, piper aspargis et inferes. melius feceris, si lac pro aqua miseris.

{313} Tyropatinam: accipies lac, aduersus quod patinam aestimabis, temperabis lac cum melle quasi ad lactantia, oua quinque ad sextarium mittis, si ad heminam, oua tria. in lacte dissolues ita ut unum corpus facias, in Cumana colas et igni lento coques. cum duxerit ad se, piper adspargis et inferes.

{314} Oua spongia ex lacte: oua quattuor, lactis heminam, olei unciam in se dissoluis, ita ut unum corpus facias. in patellam subtilem adicies olei modicum, facies ut bulliat, et adicies impensam quam parasti. una parte cum fuerit coctum, in disco uertes, melle perfundis, piper adspargis et inferes.

{315} Melcas: cum pipere et liquamine, uel sale, oleo et coriandro.

Bulbos
{316} Bulbos oleo, liquamine, aceto inferes, modico cumino adsperso.

{317} Aliter: bulbos tundis atque ex aqua coques, deinde oleo frigis. ius sic facies: thymum, puleium, piper, origanum, mel, acetum modice et, si placet, et modice liquamen. piper aspargis et inferes.

{318} Aliter: bulbos elixos in pultarium pressos, mittis thymum, origanum, mel, acetum, defritum, caryotam, liquamen et oleum modice. piper adspargis et inferes.

{319} Uarro: si quid de bulbis dixi, in aquam qui Ueneris ostium quaerunt, deinde ut legitimis nuptiis in cena ponuntur, sed et cum nucleis pineis aut cum erucae suco et pipere.

{320} Aliter: bulbos frictos oenogaro inferes.

Fungi farnei uel boleti
{321} Fungi farnei: elixi, calidi, exsiccati oenogaro, pipere accipiuntur, ita ut piper cum liquamine teras.

{322} In fungis farneis: piper, caroenum, acetum et oleum.

{323} Aliter fungi farnei: elixi ex sale, oleo, mero, coriandro conciso inferuntur.

{324} Boletos fungos: caroenum, fasciculum coriandri uiridis. ubi ferbuerit, exempto fasciculo inferes.

{325} Boletos aliter: calyculos eorum liquamine uel sale aspersos inferunt.

{326} Boletos aliter: thyrsos eorum concisos in patellam nouam perfundis, addito pipere, ligustico, modico melle. liquamine temperabis. oleum modice.

Tubera
{327} Tubera radis, elixas, sale aspergis, et surculo infiges. subassas, et mittes in caccabum oleum, liquamen, caroenum, uinum, piper et mel. cum ferbuerit, amulo obligas. tubera exornas et inferes.

{328} Aliter tubera: elixas et asperso sale in surculis adfigis et subassas. et mittes in caccabum liquamen, oleum uiridem, caroenum, uinum modice et piper confractum et mellis modicum et ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas, et tubera compunges, ut combibant illud. exornas. cum bene sorbuerint, inferes. si uolueris, eadem tubera omento porcino inuolues et assabis et sic inferes.

{329} Aliter tubera: oenogarum, piper, ligusticum, coriandrum, rutam, liquamen, mel, uinum, oleum modice. calefacies.

{330} Aliter tubera: piper, mentam, rutam, mel, oleum, uinum modicum. calefacies et inferes.

{331} Aliter tubera: elixa cum porro, deinde sale, piper, coriandro conciso, mero, oleo modico inferes.

{332} Aliter tubera: piper, cuminum, silphi, mentam, apium, rutam, mel, acetum uel uinum, salem uel liquamen et oleum modice.

In colocasio
{333} In colocasio: piper, cuminum, rutam, mel, liquamen, olei modicum. cum ferbuerit, amulo obligas.

Cochleas
{334} Cochleas lacte pastas: accipies cochleas, spongizabis, membranam tolles, ut possint prodire. adicies in uas lac et salem uno die, ceteris diebus lac per se, et omni hora mundabis stercus. cum pastae fuerint, ut non possint se retrahere ex oleo friges. mittes oenogarum. similiter et pulte pasci possunt.

{335} Cochleas: sale puro et oleo assabis cochleas. lasere, liquamine, pipere, oleo suffundis.

{336} Cochleas assas: liquamine, pipere, cumino, suffundes assidue.

{337} Aliter cochleas: uiuentes in lac siligineum infundes; ubi pastae fuerint, coques.

Oua
{338} Oua frixa: oenogarata.

{339} Oua elixa: liquamine, oleo, mero uel ex liquamine, pipere, lasere.

{340} In ouis hapalis: piper, ligusticum, nucleos infusos. suffundes mel, acetum, liquamine temperabis.


In apro
{341} Aper ita conditur: spongiatur, et sic aspergitur ei sal, cuminum tritum, et sic manet. alia die mittitur in furnum. cum coctus fuerit, perfunditur piper tritum, condimentum aprunum, mel, liquamen, caroenum et passum.

{342} Aliter in apro: aqua marina cum ramulis lauri aprum elixas quousque madescat. corium ei tolles. cum sale, siniapi, aceto inferes.

{343} Aliter in apro: teres piper, ligusticum, origanum, bacas myrtae extenteras, coriandrum, cepas, suffundes mel, uinum, liquamen, oleum modice, calefacies, amulo obligas. aprum in furno coctum perfundes. hoc et in omne genus carnis ferinae facies.

{344} In aprum assum iura feruentia facies sic: piper, cuminum frictum, apii semen, mentam, thymum, satureiam, cneci flos, nucleos tostos uel amygdala tosta, mel, uinum, liquamen acetabulum, oleum modice.

{345} Aliter in aprum assum iura feruentia: piper, ligusticum, apii semen, mentam, thymum, nucleos tostos, uinum, acetum, liquamen et oleum modice. cum ius simplex bullierit, tunc triturae globum mittes et agitas cepam et rutae fasciculos. Si uolueris pinguius facere, obliga, si uis, albo ouorum liquido, moues paulatim, aspargis piper tritum et inferes.

{346} Ius in aprum elixum: piper, ligusticum, cuminum, silphi, origanum, nucleos, caryotam, mel, sinape, acetum, liquamen et oleum.

{347} Ius frigidum in aprum elixum: piper, careum, ligusticum, coriandri semen frictum, anethi semen, apii semen, thymum, origanum, caepullam, mel, acetum, sinape, liquamen, oleum.

{348} Aliter ius frigidum in aprum elixum: piper, ligusticum, cuminum, anethi semen et thymum, origanum, silphi modicum, erucae semen plusculum, suffundes merum, condimenta uiridia modica, cepam, Ponticas uel amygdala fricta, dactylum, mel, acetum, merum modicum, coloras defrito, liquamen, oleum.

{349} Aliter in apro: teres piper, ligusticum, origanum, apii semen, laseris radicem, cuminum, feniculi semen, rutam, liquamen, uinum, passum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas. aprum intro foras tanges et inferes.

{350} Perna apruna ita impletur Terentina: per articulum pernae palum mittes ita ut cutem a carne separes, ut possit condimentum accipere per cornulum, ut uniuersa impleatur. teres piper, bacam lauri, rutam. Si uolueris, laser adicies, liquamen optimum, caroenum et olei uiridis guttas. cum impleta fuerit, constringitur illa pars qua impleta est ex lino et mittitur in zemam. elixatur in aqua marina cum lauri turionibus et anetho.

In ceruo
{351} Ius in ceruum: teres piper, ligusticum, careum, origanum, apii semen, laseris radicem, feniculi semen, fricabis, suffundes liquamen, uinum, passum, oleum modice. cum ferbuerit, amulo obligas. ceruum coctum intro foras tanges et inferes.

{352} In platone similiter et in omne genus uenationis eadem conditura uteris.

{353} Aliter: ceruum elixabis et subassabis. teres piper, ligusticum, careum, apii semen, suffundes mel, acetum, liquamen, oleum. calefactum amulo obligas et carnem perfundes.

{354} Ius in ceruo: piper, ligusticum, caepullam, origanum, nucleos, caryotas, mel, liquamen, sinape, acetum, oleum.

{355} Ceruinae conditura: piper, cuminum, condimentum, petroselinum, cepam, rutam, mel, liquamen, mentam, passum, caroenum et oleum modice. amulo obligas, cum iam bulliit.

{356} lura feruentia in ceruo: piper, ligusticum, petroselinum, cuminum. suffundes nucleos tostos aut amygdala, mel, acetum, uinum, oleum modice, liquamen, et agitabis.

{357} Embamma in ceruinam assam: piper, nardostachyum, folium, apii semen, cepam aridam, rutam uiridem, mel, acetum, liquamen adiectum, caryotam, uuam passam et oleum.

{358} Aliter in ceruum assum iura feruentia: piper, ligusticum, petroselinum, Damascena macerata, uinum, mel, acetum, liquamen, oleum modice. agitabis porro et satureia.

In caprea
{359} Ius in caprea: piper, ligusticum, careum, cuminum, petroselinum, rutae semen, mel, sinape, acetum, liquamen et oleum.

{360} Ius in caprea assa: piper, condimentum, rutam, cepam, mel, liquamen, passum, oleum modice. amulum iam bulliet.

{361} Aliter ius in caprea: piper, condimentum, petroselinum, origanum modicum, rutam, liquamen, mel, passum et olei modicum. amulo obligabis.

In ouifero
{362} Ius in ouifero feruens: piper, ligusticum, cuminum, mentam siccam, thymum, silphi, suffundes uino, adicies Damascena macerata, mel, uinum, liquamen, acetum, passum ad colorem, oleum. agitabis fasciculo origani et mentae siccae.

{363} Ius in uenationibus omnibus elixis et assis: piperis scrupulos VIII, rutam, ligusticum, apii semen, iuniperum, thymum, mentam aridam scrupulos senos, pulei scrupulos III. haec omnia ad leuissimum puluerem rediges et in uno commisces et teres. adicies in uasculum melle quod satis erit, et his uteris cum oxygaro.

{364} Ius frigidum in ouifero: piper, ligusticum, thymum, cuminum frictum, nucleos tostos, mel, acetum, liquamen et oleum. piper aspergis.

Bubula siue uitellina
{365} Uitellina fricta: piper, ligusticum, apii semen, cuminum, origanum, cepam siccam, uuam passam, mel, aectum, uinum, liquamen, oleum, defritum.

{366} Uitulinam siue bubulam cum porris, cydoneis uel cepis uel colocaseis: liquamen, piper, laser et olei modicum.

{367} In uitulinam elixam: teres piper, ligusticum, careum, apii semen, suffundes mel, acetum, liquamen, oleum. calefacies, amulo obligas et carnem perfundes.

{368} Aliter in uitulina elixa: piper, ligusticum, feniculi semen, origanum, nucleos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinapi et oleo.

In haedo uel agno
{369} Copadia haedina siue agnina: pipere, liquamine coques. cum faseolis faratariis, liquamine, pipere, lasere, cumino fricto, buccellis panis et oleo modico.

{370} Aliter haedinam siue agninam excaldatam: mittes in caccabum copadia. cepam, coriandrum minutum succides, teres piper, ligusticum, cuminum, liquamen, oleum, uinum. coques, exinanies in patina, amulo obligas.

{371} Aliter haedinam siue agninam excaldatam: a crudo trituram mortario accipere debet, caprina autem cum coquitur accipit trituram.

{372} Haedum siue agnum assum: haedi cocturam: ubi cum ex liquamine et oleo coxeris, incisum infundes in pipere, lasere, liquamine, oleo modice, et in craticula assabis. eodem iure continges. piper asparges et inferes.

{373} Aliter haedum siue agnum assum: piperis semunciam, asareos scrupulos VI, gingiberis modicum, petroselini scrupulos VI, laseris modice, liquaminis optimi heminam, olei acetabulum.

{374} Haedus siue agnus syringiatus: exossatur diligenter a gula, sic ut uter fiat, et intestina eius integra exinaniantur, ita ut in caput intestina sufflentur, et per nouissimam partem stercus exinanibitur. aqua lauantur diligenter et sic implentur admixto liquamine, et ab umeris consuitur et mittitur in clibanum. cum coctus fuerit, perfunditur ius bulliens: lacte, piper tritum, liquamen, caroenum, defritum modice, sic et oleum, et iam bullienti mittis amulum. uel certe mittitur in retiaculo uel in sportella et diligenter constringitur et bullienti zemae cum modico salis summittitur. cum bene illic tres undas bullierit, leuatur, et denuo bullit cum umore supra scripto. bulliente conditura perfunditur.

{375} Aliter haedus siue agnus syringiatus: lactis sextarium unum, mellis uncias IV, piperis unciam I, salis modicum, laseris modicum. in ius ipsius oleum acetabulum, liquaminis acetabulum, mellis acetabulum, dactylos tritos octo, uini boni heminam, amulum modice.

{376} Haedus siue agnus cradus: oleo piper fricabis et asparges foris salem purum multo cum coriandri semine. in fumum mittis, assatum inferes.

{377} Haedum siue agnum Tarpeianum: antequam coquatur, ornatus consuitur. piper, rutam, satureiam, cepam, thymum modicum, et liquamine collues haedum, macerabis; in furno in patella quae oleum habeat cum percoxerit, perfundes in patella impensam, teres satureiam, cepam, rutam, dactylos, liquamen, uinum, caroenum, oleum. cum bene duxerit impensam, in disco pones, piper asparges et inferes.

{378} Haedum siue agnum pasticum: mittes in furnum. teres piper, rutam, cepam, satureiam, Damascena enucleata, laseris modicum, uinum, liquamen, et oleum. uinum feruens colluitur in disco, ex aceto sumitur.

{379} Haedum laureatum ex lacte: haedum curas, exossas, interanea eius cum coagulo tolles, lauas. adicies in mortarium piper, ligusticum, laseris radicem, bacas lauri duas, pyrethri modicum, cerebella duo uel tria. haec omnia teres, suffundes liquamen, temperabis ex sale. super trituram colas lactis sextarios duos, mellis ligulas duas. hac impensa intestina reples; et super haedum componis in gyro, et omento charta cooperies, surclas. in caccabum uel patellam compones haedum, adicies liquamen, oleum, uinum. cum ad mediam cocturam uenerit, teres piper, ligusticum, et ius de suo sibi suffundes. mittes defriti modicum, teres, reexinanies in caccabum. cum percoctus fuerit, exornas, amulo obligas et inferes.

In porcello
{380} Porcellum farsilem duobus generibus: curas, a gutture extenteras, a ceruice ornas. antequam praedures, subaperies auriculam sub cutem, mittes impensam Terentinam in uesicam bubulam et fistulam auiarii rostro uesicae alligabis, per quam exprimes in aurem quantum ceperit. postea charta praecludes et infiblabis et praeparabis aliam impensam. sic facies: teres piper, ligusticum, origanum, laseris radicem modicum, suffundes liquamen, adicies cerebella cocta, oua cruda, alicam coctam, ius de suo sibi fuerit, aucellas, nucleos, piper integrum, liquamine temperas. imples porcellum, charta obduras et fiblas. mittes in furnum. cum coctus fuerit, exornas, perunges et inferes.

{381} Aliter porcellum: salem, cuminum, laser.

{382} Porcellum liquaminatum: de porcello eicis utriculum, ita ut aliquae pulpae in eo remaneant. teres piper, ligusticum, origanum, suffundes liquamen, adicies unum cerebellum, oua duo, misces in se. porcellum praeduratum imples, fiblabis, in sportella feruenti ollae summittis. cocto fiblas tolles, ut ius ex ipso manare possit. piper aspersum inferes.

{383} Porcellum elixum farsilem: de porcello utriculum eicies, praeduras. teres piper, ligusticum, origanum, suffundes liquamen, cerebella cocta quod satis sit, similiter oua dissolues, liquamine temperabis, farcimina cocta integra praecides. sed ante porcellum praeduratum liquamine delauas, deinde imples, infiblas, in sportella feruenti ollae summittes. coctum spongizas sine pipere inferes.

{384} Porcellum assum tractomelinum: porcellum curatum a gutture extenteras, siccas. teres piperis unciam, mel, uinum, impones ut ferueat, tractam siccatam confringes et partibus caccabo permisces. agitabis surculo lauri uiridis, tam diu coques, donec lenis fiat et impinguet. hac impensa porcellum imples, surclas, obduras charta, in furnum mittes, exornas et inferes.

{385} Porcellum lacte pastum elixum calidum iure crudo Apiciano: adicies in mortarium piper, ligusticum, coriandri semen, mentam, rutam, fricabis, suffundes liquamen, adicies mel, uinum, et liquamen. porcellum elixum feruentem sabano mundo siccatum perfundes et inferes.

{386} Porcellum Uitellianum: porcellum ornas quasi aprum, sale asparges, in furno assas. adicies in mortarium piper, ligusticum, suffundes liquamen, uino et passo temperabis. in caccabo cum oleo pusillum ferueat. et porcellum assum iure asperges, ita ut sub cute ius recipiat.

{387} Porcellum Flaccianum: porcellum ornas in modum apri, sale asperges et in furnum mittes. dum coquitur, adicies in mortarium piper, ligusticum, careum, apii semen, laseris radicem, rutam uiridem, fricabis, suffundes liquamen; uino et passo temperabis. in caccabo cum olei modico ferueat. amulo obligas. porcellum coctum ab ossibus tanges, apii semen teres ita ut fiat puluis, asperges et inferes.

{388} Porcellum laureatum: porcellum exossas, quasi oenogaratum ornas, praeduras. laurum uiridem in medio franges satis, in furno assas, et mittes in mortarium piper, ligusticum, careum, apii semen, laseris radicem, bacas lauri. fricabis, suffundes liquamen, et uino et passo temperabis. adicies in caccabo cum olei modico, ut ferueat. obligas. porcellum lauro eximes et ius ab ossa tanges et inferes.

{389} Porcellum Frontinianum: exossas, praeduras, ornas. adicies in caccabum liquamen, uinum, obligas fasciculum porri, anethi, media coctura mittes defritum. coctum leuas et siccum mittes. piper asparges et inferes.

{390} Porcellum oenococtum: porcellum praeduras, ornas. adicies in caccabum oleum, liquamen, uinum, aquam, obligas fasciculum porri, coriandri; media coctura colorabis defrito. adicies in mortarium piper, ligusticum, careum, origanum, apii semen, laseris radicem, fricabis, suffundes liquamen, ius de suo sibi, uino et passo temperabis, exinanies in caccabum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas. porcellum compositum in patina perfundes, piper asparges et inferes.

{391} Porcellum Celsinianum: ornas, infundes pipere, ruta, cepa, satureia suco suo et oua infundes per auriculam, et ex pipere, liquamine, uino modico in acetabulum temperas, et sumes.

{392} Porcellum assum: teres piper, rutam, satureiam, cepam, ouoram coctorum media, liquamen, uinum, oleum, conditum. bulliat. conditura porcellum in boletari perfundes et inferes.

{393} Porcellum hortulanum: porcellus hortulanus exossatur per gulam in modum utris. mittitur in eo pullus isiciatus particulatim concisus, turdi, ficetulae, isicia de pulpa sua, Lucanicae, dactyli exossati, fabriles bulbi, cochleae exemptae, maluae, betae, porri, apium, cauliculi elixi, coriandrum, piper integrum, nuclei, oua XV superinfunduntur, liquamen piperatum. oua mittantur trita et consuitur et praeduratur. in furno assatur. deinde a dorso scinditur, et iure hoc perfunditur: piper teritur, ruta, liquamen, passum, mel, oleum modicum. cum bullierit, amulum mittitur.

{394} Ius frigidum in porcellum elixum ita facies: teres piper, careum, anethum, origanum modice, nucleos pineos, suffundes acetum, liquamen, caryotam, mel, sinape factum, superstillabis oleum, piper asparges et inferes.

{395} Porcellum Traianum sic facies: exossas porcellum et aptabis sicuti oenococtum et ad fumum suspendes, et adpendeas, et quantum adpendeas, tantum salis in ollam mittes. et elixas ut coquatur, et siccum in lance inferes pro salso recente.

{396} In porcello lactante: piperis unciam I, uini heminam, olei optimi acetabulum maius, liquaminis acetabulum, aceti acetabulum minus.

Leporem
{397} Leporem madidum: in aqua praecoquitur modice, deinde componitur in patina, ac coquendus oleo in furno, et cum prope sit coctus ex alio oleo. pertangito de conditura infra scripta: teres piper, satureiam, cepam, rutam, apii semen, liquamen, laser, uinum et modice olei. aliquotiens uersatur, in ipsa percoquitur conditura.

{398} Item aliam ad eum impensam: cum prope tolli debeat, teres piper, dactylum, laser, uuam passam, caroenum, liquamen, oleum. suffundes et, cum bullierit, piper asparges et inferes.

{399} Leporem farsum: nucleos integros, amygdala, nuces siue glandes concisas, piperis grana solida, pulpam de ipso lepore. et ouis fractis obligatur, de omento porcino in furno. sic iterum impensam facies: rutam, piper satis, cepam, satureiam, dactylos, liquamen, caroenum uel conditum, diu combulliat donec spisset, et sic perfunditur. sed lepus in piperato liquamine et lasere maneat.

{400} Ius album in assum leporem: piper, ligusticum, cuminum, apii semen, oui duri medium. trituram colligis et facies globum ex ea. in caccabulo coques liquamen, uinum, oleum, acetum modice, caepullam concisam, postea globulum condimentorum mittes et agitabis origano uel satureia. si opus fuerit, amulas.

{401} Aliter in leporem: ex sanguine et iecinere et pulmonibus leporinis minutal: adicies in caccabum liquamen et oleum, cocturam, porrum et coriandrum minutatim concides, iecinera et pulmones in caccabum mittes. cum cocta fuerint, teres piper, cuminum, coriandrum, laseris radicem, mentam, rutam, puleium, suffundes acetum, adicies iecinera leporum et sanguinem, teres. mel et de suo sibi, aceto temperabis, exinanies in caccabum, pulmones leporum minutatim concisos in eundem caccabum mittes. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas, piper asparges et inferes.

{402} Aliter leporem ex suo iure: leporem curas, exossas, ornas, mittes in caccabo, adicies oleum, liquamen, cocturam, fasciculum porri, coriandrum, anethum. dum coquitur, adicies in mortarium piper, ligusticum, cuminum, coriandri semen, laseris radicem, cepam aridam, mentam, rutam, apii semen, fricabis, suffundes liquamen, adicies mel, ius de suo sibi, defrito, aceto temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligabis. exornas, ius perfundes, asparges et inferes.

{403} Leporem Passenianum: leporem ouras, exossas extensum ornas, suspendes ad fumum. cum colorauerit, facies ut dimidia coctura coquatur. leuas, asparges salem, assas, oenogaro tanges, adicies in mortarium piper, ligusticum, fricabis, suffundes liquamen, uino et liquamine temperabis. in caccabum adicies oleum modicum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas. leporem assum a dorso tangis, piper asparges et inferes.

{404} Leporem isiciatum: eandem condituram condies pulpam, nucleos infusos admisces, omento teges uel charta, colliges lacinias et surcla.

{405} Leporem farsilem: leporem curas, ornas, quadratum imponis. adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, suffundes liquamen, adicies iecinera gallinaram cocta, cerebella cocta, pulpam concisam, oua cruda tria, liquamine temperabis. omento teges et charta et surclas. lento igni subassas. adicies in mortarium piper, ligusticum, fricabis, suffundes liquamen, uino et liquamine temperabis. facies ut ferueat. cum ferbuerit, amulo obligas, et leporem subassatum perfundes. piper asparges et inferes.

{406} Aliter leporem elixum: ornas, adicies in lance oleum, liquamen, acetum, passum, cepam concides et rutam uiridem, thymum subcultratum, et sic adpones.

{407} Leporis conditura: teritur piper, ruta, caepulla et iecur leporis, liquamen, caroenum, passum, olei modicum. amulum cum bullit.

{408} Leporem pipere sicco sparsum: et hunc praecondies sicut haedum Tarpeianum. antequam coquatur, ornatus suitur. piper, rutam, satureiam, cepam, thymum modicum, liquamine collues, postea in furnum coques et impensam talem circumsparges: piperis semunciam, rutam, cepam, satureiam, dactylos IV, uuam passam ustam super uatillum: uinum, oleum, liquamen, caroenum. frequenter tangitur ut condituram suam omnem tollat, postea ex pipere sicco in disco sumitur.

{409} Aliter leporem conditum: coques ex uino, liquamine, aqua, sinapi modico, anetho, porro cum capillo suo. cum se coxerit, condies: piper, satureiam, cepae rotundum, dactylos, Damascenae duo, uinum, liquamen, caroenum, olei modice. stringatur amulo, modicum bulliat. conditura lepus in patina perfunditur.

Glires
{410} Glires: isicio porcino, item pulpis ex omni membro glirium trito, cum pipere, nucleis, lasere, liquamine farcies glires, et sutos in tegula positos mittes in furnum aut farsos in clibano coques.


In locusta
{411} Ius in locusta et cammaris: indura cepam pallacanam concisam ...e ius: piper, ligusticum, careum, cuminum, caryotam, mel, acetum, uinum, liquamen, oleum, defritum. hoc ius adicito sinapi in elixuris.

{412} Locustas assas sic facies: aperiuntur locustae, ut assolet, cum testa sua et infunditur eis piperatum, coriandratum, et sic in craticula assantur. cum siccauerint, adicies ius in craticula quotiens siccauerint quousque assantur bene, inferes.

{413} Locusta elixa cum cuminato: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen. si uoles, folium et malabathrum addes.

{414} Aliter locusta: isicia de cauda eius sic facies: folium nociuum prius demes et elixas, deinde pulpam concides, cum liquamine, pipere et ouis isicia formabis.

{415} In locusta elixa: piper, cuminum, rutam, mel, acetum, liquamen et oleum.

{416} Aliter in locusta: piper, ligusticum, cuminum, mentam, rutam, nucleos, mel, acetum, liquamen et uinum.

In torpedine
{417} In torpedine: teritur piper, ruta, caepulla arida. mel, liquamen, passum, uinum modice, olei boni guttas. cum bullire coeperit, amulo obligas.

{418} In torpedine elixa: piper, ligusticum, petroselinum, mentam, origanum, oui medium, mel, liquamen, passum, uinum, oleum. si uoles, addes sinape, acetum. si calidum uolueris, uuam passam addes.

In lolligine
{419} In lolligine in patina: teres piper, rutam, mel modicum, liquamen, caroenum, olei guttas.

{420} In lolligine farsile: piper, ligusticum, coriandrum, apii semen, oui uitellum, mel, acetum, liquamen, uinum et oleum. obligabis.

In sepiis
{421} In sepia farsili: piper, ligusticum, apii semen, careum, mel, liquamen, uinum, condimenta coctiua. calefacies, et sic aperies sepiam et perfundes.

{422} Sic farcies eam sepiam coctam: cerebella elixa eneruiata teres cum piper, cui commisces oua cruda quod satis erit, piper integrum, isicia minuta, et sic consues et in bullientem ollam mittes ita ut coire impensa possit.

{423} Sepias elixas a balineo: in frigidam missas cum pipere, lasere, liquamine, nucleis, oua et condies ut uoles.

{424} Aliter sepias: piper, ligusticum, cuminum, coriandrum uiridem, mentam aridam, oui uitellum, mel, liquamen, uinum, acetum et oleum modicum. et ubi bullierit amulo obligas.

In polypo
{425} In polypo: pipere, liquamine, lasere inferes.

In ostreis
{426} In ostreis: piper, ligusticum, oui uitellum, acetum, liquamen, oleum et uinum. si uolueris, et mel addes.

In omne genus conchyliorum
{427} In omne genus conchyliorum: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, liquamen. si uoles, folium et malabathrum addes.

In echino
{428} In echino: accipies pultarium nouum, oleum modicum, liquamen, uinum dulce, piper minutum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, in singulos echinos mittes, agitabis, ter bulliat. cum coxeris, piper asparges et inferes.

{429} Aliter in echino: piper, coctum modice, mentam siccam, mulsum, liquamen, spicam Indicam et folium.

{430} Aliter in echino: solum mittes in aqua calida, coques, leuas, in patella compones, addes folium, piper, mel, liquamen, olei modice, oua, et sic obligas. in thermospodio coques, piper asparges et inferes.

{431} In echino salso: echinum salsum cum liquamine optimo, caroeno, pipere, temperabis et adpones.

{432} Aliter: echinis salsis liquamen optimum admisces, et quasi recentes apparebunt, ita ut a balneo sumi possint.

In mytulis
{433} In mytulis: liquamen, porrum concisum, cuminum, passum, satureiam, uinum. mixtum facies aquatius et ibi mytulos coques.

In sarda, cordula, mugile
{434} In sardis: sardam farsilem sic facere oportet: sarda exossatur, et teritur puleium, cuminum, piperis grana, mentam, nuces, mel. impletur et consuitur. inuoluitur in charta et sic supra uaporem ignis in operculo componitur. conditur ex oleo, caroeno, allece.

{435} Sarda ita fit: coquitur sarda et exossatur. teritur pipere, ligustico, thymo, origano, ruta, caryota, melle. et in uasculo ouis incisis ornatur impensa. uinum modice, acetum, defritum et oleum uiridem.

{436} Ius in sarda: piper, origanum, mentam, cepam, aceti modicum et oleum.

{437} Ius in sarda: piper, ligusticum, mentam aridam, cepam coctam, mel, acetum, oleum. perfundes, asperges ouis duris concisis.

{438} Ius in cordula assa: piper, ligusticum, apii semen, mentam, rutam, caryotam, mel, acetum, uinum et oleum.

{439} Conuenit et in sarda.

{440} Ius in mugile salso: piper, ligusticum, cuminum, cepam, mentam, rutam, caluam, caryotam mel, acetum, sinape et oleum.

{441} Aliter ius in mugile salso: piper, origanum, erucam, mentam, rutam, caluam, caryotam, mel, oleum, acetum et sinape.

{442} Ius in siluro, in pelamyde et in thynno salsis: piper, ligusticum, cuminum, cepam, mentam, rutam, caluam, caryotam, mel, acetum, sinape, oleum.

{443} Ius in mullo Taricho: piper, rutam, cepam, dactylum, sinapi trito, commisces echino, oleo, et sic perfundes piscem frictum uel assatum.

{444} Salsum sine salso: iecur coques, teres, et mittes piper aut liquamen aut salem. addes oleum. iecur leporis aut haedi aut agni aut pulli, et si uolueris in formella piscem formabis. oleum uiridem supra adicies.

{445} Aliter uice salsi: cuminum, piper, liquamen teres, et passum modice uel caroenum et nuces tritas plurimas misces et simul conteres et in salsare defundes. oleum modice superstillabis et inferes.

{446} Aliter salsum sine salso: cuminum tantum quantum quinque digitis tollis, piperis ad dimidium eius et unam spicam alei purgatam teres, liquamen superfundes, oleum modice superstillabis. hoc aegrum stomachum ualde reficit et digestionem facit.

Embractum Baianum
{447} Embractum Baianum: ostreas minutas, sphondylos, urticas in caccabum mittes, nucleos tostos concisos, rutam, apium, piper, coriandrum, cuminum, passum, liquamen, caryotam, oleum.


In piscibus
{448} Ius in pisce frixo: piscem quemlibet curas, lauas, friges. teres piper, cuminum, coriandri semen, laseris radicem, origanum, rutam, fricabis, suffundes acetum, adicies caryotam, mel, defritum, oleum, liquamen, temperabis, refundes in caccabum. facies ut ferueat. cum ferbuerit, piscem frictum perfundes, piper asperges et inferes.

{449} Ius in pisce elixo: piper, ligusticum, cuminum, caepullam, origanum, nucleos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape, oleum modice; ius calidum si uelis, uuam passam.

{450} Aliter in pisce elixo: teres piper, ligusticum, coriandrum uiridem, satureiam, cepam, ouorum uitella cocta, passum, acetum, oleum et liquamen.

{451} Ius in pisce elixo: piscem curabis diligenter, mittes in mortarium salem, coriandri semen, conteres bene, uolues eum, adicies in patinam, cooperies, gypsabis, coques in furno. cum coctus fuerit, tolles, aceto acerrimo asperges et inferes.

{452} Aliter ius in pisce elixo: cum curaueris piscem, adicies in sartaginem coriandri semen, aquam, anethum uiridem et ipsum piscem. cum coctus fuerit, asperges aceto et inferes.

{453} Ius Alexandrinum in pisce asso: piper, cepam siccam, ligusticum, cuminum, origanum, apii semen, pruna Damascena enucleata, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

{454} Aliter ius Alexandrinum in pisce asso: piper, ligusticum, coriandrum uiridem, uuam passam enucleatam, uinum, passum, liquamen, oleum, et coques.

{455} Aliter ius Alexandrinum in pisce asso: piper, ligusticum, coriandrum uiridem, cepam, Damascena enucleata, passum, liquamen, acetum, oleum, et coques.

{456} Ius in gongro asso: piper, ligusticum, cuminum frictum, origanum, cepam siccam, ouorum uitella cocta, uinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, et coques.

{457} Ius in cornutam: piper, ligusticum, origanum, cepam, uuam passam enucleatam, uinum, mel, acetum, liquamen, oleum, et coques.

{458} Ius in mullos assos: piper, ligusticum, rutam, mel, nucleos, acetum, uinum, liquamen, oleum modice. calefacies et perfundes.

{459} Aliter ius in mullos assos: rutam, mentam, coriandrum, feniculum, omnia uiridia, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum modice.

{460} Ius in pelamyde assa: piper, ligusticum, origanum, coriandrum uiridem, cepam, uuam passam enucleatam, passum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

{461} Hoc ius conuenit et in elixa. si uis, et mel addes.

{462} Ius in percam: piper, ligusticum, cuminum frictum, cepam, pruna Damascena enucleata, uinum, mulsum, acetum, oleum, defritum, et coques.

{463} Ius in pisce rubellione: piper, ligusticum, careum, serpyllum, apii semen, cepam siccam, uinum, passum, acetum, liquamen, oleum. amulo obligas.

In murenam
{464} Ius in murena assa: piper, ligusticum, satureiam, crocomagma, cepa, pruna Damascena enucleata, uinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

{465} Aliter ius in murena assa: piper, ligusticum, pruna Damascena, uinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

{466} Aliter ius in murena assa: piper, ligusticum, nepetam montanam, coriandri semen, cepam, nucleos pineos, mel, acetum, liquamen, oleum, et coques.

{467} Aliter ius in murena elixa: piper, ligusticum, anethum, apii semen, rhus Syriacum, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape, defritum.

{468} Aliter ius in murena elixa: piper, ligusticum, careum, apii semen, coriandrum, mentam aridam, nucleos pineos, rutam, mel, acetum, uinum, liquamen, oleum modice. calefacies et amulo obligas.

{469} Ius in murena elixa: piper, ligusticum, careum, cuminum, nucleos, caryotam, sinape, mel, acetum, liquamen et oleum et defritum.

{470} Ius in lacertos elixos: piper, ligusticum, cuminum, rutam uiridem, cepam, mel, acetum, liquamen, oleum modice. cum bullierit, amulo obligas.

{471} Ius in pisce elixo: piper, ligusticum, petroselinum, origanum, cepam aridam, mel, acetum, liquamen, uinum, oleum modice. cum bullierit, amulo obligas, et in lance inferes.

{472} Ius in pisce asso: piper, ligusticum, thymum, coriandrum uiridem, mel, acetum, liquamen, uinum, oleum, defritum. calefacies et agitabis rutae surculo et obligabis amulo.

{473} Ius in thynno: piper, cuminum, thymum, coriandrum, cepam, uuam passam, acetum, mel, uinum, liquamen, oleum. calefacies, amulo obligabis.

{474} Ius in thynno elixo: piper, ligusticum, thymum, condimenta mortaria, cepam, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape.

{475} Ius in dentice asso: piper, ligusticum, coriandrum, mentam, rutam aridam, malum Cydonium coctum, mel, uinum, liquamen, oleum. calefacies, amulo obligabis.

{476} In dentice elixo: piper, anethum, cuminum, thymum, mentam, rutam uiridem, mel, acetum, liquamen, uinum, oleum modice. calefacies et amulo obligabis.

{477} Ius in pisce aurata: piper, ligusticum, careum, origanum, rutae bacam, mentam, myrtae bacam, oui uitellum, mel, acetum, oleum, uinum, liquamen. calefacies et sic uteris.

{478} Ius in pisce aurata assa: piper, coriandram, mentam aridam, apii semen, cepam, uuam passam, mel, acetum, uinum, liquamen et oleum.

{479} Ius in scorpione elixo: piper, careum, petroselinum, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape, oleum, defritum.

{480} In pisce oenogarum: teres piper, rutam, mel commisces, passum, liquamen, caroenum, et igni mollissimo calefacies.

{481} In pisce oenogarum: ut supra facies. cum bullierit, amulo obligabis.

In anguillam
{482} Ius in anguilla: piper, ligusticum, apii semen, anethum, rhus Syriacum, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape et defritum.

{483} Ius in anguillam: piper, ligusticum, rhus Syriacum, mentam siccam, rutae bacas, ouorum uitella cocta, mulsum, acetum, liquamen, oleum. coques.


Excerpta a Uinidario uiro inlustri

Breuis pimentorum quae in domo esse debeant ut condimentis nihil desit:
{484} Crocum, piper, zingiber, lasar, folium, baca myrtae, costum, cariofilum, spica Indica, addena, cardamomum, spica nardi.

{485} De seminibus hoc: papauer, semen rutae, baca rutae, baca lauri, semen anethi, semen api, semen feniculi, semen ligustici, semen erucae, semen coriandri, cuminum, anesum, petroselinum, careum, sisama.

{486} De siccis hoc: lasaris radices, menta, nepeta, saluia, cupressum, origanum, iuniperum, cepa, gentima, bacas thymi, coriandrum, pyrethrum, folia citri, pastinaca, cepa Ascalonia, radices iunci, anethum, puleium, cyperum, alium, osprea, samsucum, innula, silphium, cardamomum.

{487} De liquoribus hoc: mel, defritum, caroenum, piperatum, passum.

{488} De nucleis hoc: nuces maiores, nucleos pineos, amygdala, Abellana.

{489} De pomis siccis hoc: Damascena, dactylos, uuam passam, granata. haec omnia in loco sicco pone, ne odorem et uirtutem perdant.

Caccabinam minorem
{490} Holera diuersa elixa compone et pullinam inter se, si uolueris, condis liquamine et oleo, et bulliat. teres piper modicum et folium et cum tritura commisces ouum et tribulas.

{491} Alias: tritura, unde perfundes caccabinam: teres ergo folium quantum competat cum cerifolio una et quarta parte de lauri baca et medium caulis elixi et folia coriandri et solues de iuscello eius et uaporabis in cinere calido et ad horam antequam fundas in uasculo, perfundis conditum et sic ponis.

{492} Caccabinam fusilem: Maluas, porros, betas siue coliculos elixatos, turdos atque isiciatum pullum, copadia porcina siue pullina et cetera quae in praesenti habere poteris, compones uariatim. teres piper, ligusticum cum uini ueteris pondo duo, liquamen pondo I, mel pondo I, olei aliquantum. gustata, item permixta et temperata, mittis in patinam et fac ut modice ferueat. et cum coquitur, adicies lactis sextarium unum, oua dissoluta cum lacte perfundes. patinam, mox constrinxerit, inferes.

{493} Ofellas garatas: Ponis ofellas in sartagine, adicies liquamen libram unam, olei similiter, mellis aliquantum et sic frigis.

{494} Ofellas assas: Exbromabis diligenter et in sartagine mittis. friges oenogaro. postea simul cum ipso oenogaro inferes et piper aspargis.

{495} Aliter ofellas: In liquamine frigantur et calidae melle unguantur et sic inferantur.

{496} Ofellas - : Lasar, zingiber, cardamomum et uno acetabulo liquaminis misces cum his omnibus tritis et ibi ofellas coques.

{497} Pisces scorpiones rapulatos: Coquis in liquamine et oleo et cum mediauerit coctura, tolles. rapas elixas madidas et minutissime concisas manibus depressabis, ut umorem non habeant, et cum pisce obligas, et bulliat cum oleo abunde. et, iam bulliuit, teres cuminum, lauri bacam dimidiam, addes propter colorem crocum. amulabis de oryza propter spissitudinem. superfundes et tunc inferes. addes modicum acetum.

{498} Pisces frixos cuiuscumque generis sic facies: Teres piper, coriandri semen, lasaris radices, origanum, rutam, caryotam, suffundes acetum, oleum, liquamen, adicies defritum. haec omnia temperabis et in caccabulo mittis et ferueat. cum calefeceris, eosdem pisces superfundes. asperso pipere inferes.

{499} Item pisces frixos sic facies: Teres piper, ligusticum, bacam lauri, coriandram, mel, liquamen, uinum, passum uel caroenum temperas. coques igni lento, amulo oryzae obligas et inferes.

{500} Pisces assos: Teres piper, ligusticum, satureiam, cepam siccam, suffundes acetum, adicies caryotam, anethum, ouoram uitella, mel, acetum, liquamen, oleum, defritum. haec omnia in uno mixta perfundes.

{501} Pisces: Friges pisces, teres piper, ligusticum, rutam, condimenta uiridia, cepam siccam. adicies oleum, liquamen et inferes.

{502} Sardas sic facies: Teres piper, ligustici semen, origanum, cepam siccam, ouorum coctorum uitella, acetum, oleum. haec in unum temperas et perfundes.

{503} Pisces : A crudo pisces quos uolueris lauas, componis in patinam, mittis oleum, liquamen, uinum, fasciculos porri et coriandri, coquitur. teres piper, origanum, ligusticum et fasciculos quos elixasti, teres et suffundes impensam de patina. facis ut obliget. cum bene tenuerit, pipere asparso inferebis.

{504} Mullos acetatos sic facies: Rades pisces, lauabis, in patinam componis, adicies oleum, liquamen, uinum, fasciculos porri et coriandri, mittes ut coquatur. adicies piper in mortario, fricabis, adicies oleum et partem aceti, uino passo temperabis. traicies in caccabum, ponis ut ferueat. amulo obligabis et patinam piscium perfundis. insuper piper aspargis.

{505} Aliter mullos: Rades, lauas, componis in patinam. adicies oleum, liquamen, uinum, in coctura fasciculum porri et coriandri, imponis ut coquatur. teres piper, ligusticum, origanum, adicies de iure suo, uino, passo temperas, mittis in caccabo, ponis ut ferueat, amulo obligabis et patellam postea perfundes, piper aspargis et inferes.

{506} Murenam aut anguillas uel mullos sic facies: Purgabis, componis in patinam diligenter. adicies in mortario piper, ligusticum, origanum, mentam, cepam aridam, effundes uinum, acetabuli liquaminis dimidium, mellis tertiam partem, modice defritum ad cochleare. debent autem hoc iure coperiri, ut super cocturam supersit aliquid iuris.

{507} Locustam: Teres piper, ligusticum, apii semen, effundes acetum, liquamen, ouorum uitella et mixta in unum perfundis et inferes.

{508} In piscibus elixis: Teres piper, ligusticum, apii semen, origanum, suffundes acetum, adicies nucleos pineos, caryotam quod satis sit, mel, acetum, liquamen, sinape. temperabis et uteris.

{509} Patina solearum ex ouis: Rades, purgas, componis in patinam, adicies liquamen, oleum, uinum, fasciculum porri et coriandri semen, mittis ut coquatur. teres piper modicum, origanum, suffundis ius ex suo sibi, adicies iuri decem cruda oua, dissolues et in unum corpus facies. traicies in patinam super soleas. ad ignem lentum pones ut decoquat, et cum duxerit, piper adspargis.

{510} Porcellum coriandratum: Assas porcellum diligenter, facies mortarium sic, in quo teres piper, anethum, origanum, coriandrum uiride, admisces mel, uinum, liquamen, oleum, acetum, defritum. haec omnia calefacta perfundes et aspargis uuam passam, nucleos pineos et cepam concisam et sic inferes.

{511} Porcellum oenococtum: Porcellum accipies, ornabis, coque in oleo et liquamine. cum coquitur, adicies in mortario piper, rutam, bacam lauri, liquamen, passum siue caroenum, uinum uetus, simul omnia teres, temperas et traicies in patinam aeneam. mittis eum.

{512} Porcellum eo iure percoque, cum autem leuas amulo obligabis et sic in uas transferes et inferes.

{513} Porcellum thymo sparsum: Porcellum lactentem pridie occisum elixas sale et anetho et in aqua frigida adsidue intingis, ut candorem habeat. deinde condimenta uiridia, thymum, puleium modicum, oua dura, cepam concisam minutam, ea omnia superspargis et condis liquamen hemina una, olei pondo uno, passum pondo uno, et sic ministras.

{514} Porcellum oxyzomum: Porcellum accuratum ornabis et mittis in iuscellum sic conditum: adicies in mortario piper grana L, mellis quantum competat, cepas siccas III, coriandri uiridis siue sicci modicum, liquaminis heminam, olei sextarium I, aquae heminam I, simul temperas in caccabulo. mittis in eo porcellum. dum bullire coeperit, saepius agitabis, ut spissum fiat. si aliquid minus iuris facere coeperit, tunc adicies heminam I aquae. sic percoque et sic porcellum inferes.

{515} Porcellum lasaratum: Teres in mortario piper, ligusticum, careum, misces cuminum paululum, lasar uiuum, lasaris radicem, suffundis acetum, addis nucleos pineos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape factum. oleo omnia temperas et perfundis.

{516} Porcellum iuscellatum: Mittes in mortario piper, ligusticum aut anesum, coriandrum, rutam, bacam lauri, fricabis, suffundis liquamen, porrum, passi siue mellis modicum, uinum modicum, olei aliquantum. cum coxeris, amulo obligabis.

{517} Agnum simplicem: De agno decoriato facies copadiola, lauabis diligenter, mittes in caccabo. adicies oleum, liquamen, uinum, porrum, coriandrum cultro concisum. cum bullire coeperit, saepius agitabis et inferes.

{518} Haedum lasaratum: Haedi intestinas bene purgatas imples piper, liquamen, lasar, oleum et intra haedum mittes et bene consues et cum haedo simul coquuntur. et cum decoxerit, adicies in mortario rutam, bacam lauri, et leuato haedo atque exsucato ipso iure perfundis et sic ponis.

{519} Turdos : Teres piper, lasar, bacam lauri, admisces cuminum, oenogarum et sic turdum per guttur imples et filo ligabis. et facies ei impensam, in quo decoquantur, quae habeat oleum, sales, aquam, anethum et capita porrorum.

{520} Turtures: Aperies, ornabis diligenter, teres piper, lasar, liquamen modicum, infundis ipsas turtures ut combibant sibi, et sic assas.

{521} Ius in perdices: Teres in mortario piper, apium, mentam et rutam, suffundis acetum, addis caryotam. mel, acetum, liquamen, oleum. simul coques et inferes.


Return to Bellum Catilinae Home Page